Charter Document - 04231156
Charter Number: | 04231156 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Dyonisius Dei gratia palatinus et comes de Zounuc omnibus tam presentibus quam posteris presentes litteras inspecturis salutem in Domino Cunctorum notitie presentium tenore volumus pervenire quod cum tempore Nicholai comitis palatini aule regie inter abbatem Sancti Martini et ipsius conventus ex una parte et udvornicos regis de Fen et populis regine castrensesque Vesprimienses ex altera causa fuisset ventilata tandem diffinita eorum causa eiusdem tenor cause nostre sententie sub tali forma est presentata [] Nos igitur perlecto tenore presentis karte super facta conventione inter ipsos sententiam Nicholai comitis ordinatam secundum iustum processum et rectam intelligentiam esse ratam approbavimus terrasque pretaxatas quas abbas Sancti Martini secundum veram et iustam prosecutionem merito optinuit eidem domino abbati iuxta cursum tenoris presentis confirmavimus nostrarum munimine litterarum udvornicos vero quos tanquam calumpniatores reperimus contra dominum abbatem condempnavimus eos ad abrasionem capitis eorum et pro dampnis maioribus illatis eidem abbati per ipsos udvornicos condempnavimus eos in decem marcis mediante pristaldo nostro Dionisio de Toh et per eum ipsas terras metis certis distingi precepimus sepedicto abbati Sancti Martini Datum anno gratie MCC tricesimo septimo
Markups
Names Markup:
Dyonisius Dei gratia palatinus et comes de Zounuc omnibus tam presentibus quam posteris presentes litteras inspecturis salutem in Domino Cunctorum notitie presentium tenore volumus pervenire quod cum tempore Nicholai comitis palatini aule regie inter abbatem Sancti Martini et ipsius conventus ex una parte et udvornicos regis de Fen et populis regine castrensesque Vesprimienses ex altera causa fuisset ventilata tandem diffinita eorum causa eiusdem tenor cause nostre sententie sub tali forma est presentata []embed Nos igitur perlecto tenore presentis karte super facta conventione inter ipsos sententiam Nicholai comitis ordinatam secundum iustum processum et rectam intelligentiam esse ratam approbavimus terrasque pretaxatas quas abbas Sancti Martini secundum veram et iustam prosecutionem merito optinuit eidem domino abbati iuxta cursum tenoris presentis confirmavimus nostrarum munimine litterarum udvornicos vero quos tanquam calumpniatores reperimus contra dominum abbatem condempnavimus eos ad abrasionem capitis eorum et pro dampnis maioribus illatis eidem abbati per ipsos udvornicos condempnavimus eos in decem marcis mediante pristaldo nostro Dionisio de Toh et per eum ipsas terras metis certis distingi precepimus sepedicto abbati Sancti Martini Datum anno gratie MCC tricesimo septimo