Charter Document - 04231121
Charter Number: | 04231121 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1234 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Universis Dei gratia presentem paginam inspecturis P quondam comes postremum vero in ecclesia Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie monachus factus salutem in salutis auctore Quoniam iuxta dictum apostoli ante tribunal Christi sumus astaturi recipientes prout quisque gessit sive bonum sive malum huius tremendi examinis diem misericordie volens prevenire operibus quendam meum servum nomine Bonum pro anima mee genitricis et mea iam dicte ecclesie Sancti Martini in pulsatorem contuli cuius meipsum usque ad finem vite mee obtuli servitio Quod tam presentibus quam futuris notum esse desidero et ne presentis libelluli pagina in posterum alicuius possit violari lenocinio basilice pluries dicte capituli feci sigillo roborari servandam eandem in eiusdem camera perpetuo Actum est autem hoc presente Uria abbate Hemerico decano et Clemente custode existentibus