Charter Document - 04231113
Charter Number: | 04231113 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1205 - 1214 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nycolaus Dei gratia palatinus et comes de Supron universis presens scriptum inspecturis salutem et omne bonum Ad notitiam omnium tam presentium quam posterorum volumus pervenire quod cum populi ecclesie Beati Martini de Pannonia indebitis exactionibus et servitiis de tempore in tempus se esse aggravatos domino regi Andree lacrimabiliter fuissent conquesti placuit eidem ut causam querimonie illorum nobis committeret audiendam et ordine iudiciario finitime determinandam Constitutis itaque in nostra presentia universis populis iam dictis ex una parte iobagionibus et capitulo memorato alia parte antiquas leges et debita eorumdem populorum a sanctissimo rege Stephano eis instituta diligenter et sollicite a capitulo et iobagionibus ordinatim exquisivimus Quibus exquisitis et per omnia veraciter expertis exactiones quasdam et debita que populis udwornicis superflue addita esse videbantur licet ex multis temporibus abbate tamen et capitulo nec non et iobagionibus eiusdem ecclesie consentientibus resecavimus qui vero iusta et autentica fuerant in perpetuum reservanda confirmavimus et ea presentium litterarum notulis seriatim fecimus annotari Hec sunt igitur debita quibus ipsi udwornici ecclesie prelibate sine aliqua contradictione servire tenentur Primum debitum eorum est a tempore novarum frugum persolvere in sex mensibus unoquoque videlicet mense de suis propriis centum et triginta acones farine de frumento et quadraginta acones de siligine et centum septuaginta acones de annona Item debitum eorum est ad alios sex menses portare segetes tam Symigii quam in aliis partibus existentes centum videlicet et septuaginta acones ad molendinum ecclesie et ea ibi molere et reportare ad clicium Item debitum eorum est facere communem farinam usque ad viginti acones pro pastu cuiusque mensis de segetibus tamen ecclesie Item debent facere communem araturam que dicitur eneu de unoquoque mense decem iugera et ea seminare ex grano ecclesie Item hii qui pascunt mensem debent dare currum cum iumento ad portandos panes abbatis quocumque iverit Preterea omnes udwornici communiter debent dare currus cum animalibus ad farinam portandam abbati et monachis quocumque necesse fuerit ire pro negotiis ecclesie sive ad curiam regis sive alias Similiter omnes ceteri populi serviciales scilicet pelliparii sutores fabri ceterique omnes alii qui nominantur in privilegio Sancti Ladizlai ad omnia genera officiorum debent dare currus cum animalibus ad portandum vinum abbati et monachis quocumque necesse fuerit ire Preterea udwornici debent amministrare ligna et aquam ad furnum et ad quoquinam preter balnea et datur eis prebenda ex parte ecclesie per mensem in quo serviunt Item hii pascentes mensem tenentur dare de singulis septimanis tres carratas lignorum ne forte aliquo casu deficiant ligna ad furnum vel ad coquinam Item udwornici tenentur renovare curiam furni cum veterescit et portam eiusdem curie custodire similiter tenentur renovare ortum Pannoniensem Ad omnem vero farinam faciendam ecclesia tenetur dare udwornicis molendina Item udwornici tenentur ad festum Sancti Martini de pastu cuiusque mensis dare centum ova quatuor gallinas et duos anseres et ad carni pravium similiter in pasca vero centum ova et agnum unum Item tenentur in festo Sancti Martini et in adventu regis de unoquoque mense tres carratas lignorum que vocant Cuzfa Item tenentur dare plebano suo de singulis mansionibus duas idrias annone Preterea quelibet villa ad festum Sancti Martini tenetur dare bovem trierbem et de quolibet loco unam idriam annone et unam brazii Item udwornici tenentur dare ad festum Sancti Martini triginta panes et tenentur dare de unoquoque mense annuatim filum ad unum rete usonis et portare ad monasterium et debent dare panem interim illis qui parant retia Preterea omnis populus tam udwornici quam et alii tenentur colligere fenum quilibet eorum una die similiter et una die portare fenum et una die metere Fabri vero ex eisdem populis tenentur operari apud monasterium in una incude non tamen ipsi debent portare ferrum sed unus faber ex ipsis vadat ad ferreum castrum pro eligendo tantum ferro Similiter tenentur facere ferramenta et alia necessaria preter dictam unam incudem Preterea de singulis villis in privilegio Sancti Ladizlai nominatis una quelibet mansio tenetur in suo curru et animali portare tunellam vini de vino ecclesie sive de Symigio sive de Scala usque ecclesiam ipsam Beati Martini Ceterum omnes udwornici unaquelibet mansio tenetur facere brasium de ordeo provenienti ecclesie ex decimis ad duos acones Exactiones vero et debita que eis laxavimus hec sunt decimas videlicet de vino agnis de apibus provenientes non solvere et residuum vini non portare que actenus facere consueverant duo iugera de aratura que vocatur eneu et septuaginta panes quos debebant ad festum Sancti Martini per singulos annos ex voluntate tam abbatis quam et monachorum eis indulsimus Statuimus etiam quod abbas sepe memorate ecclesie descensum suum eodem modo sicut abbas Waradiensis vel Symigiensis aut Sexardiensis teneatur exigere