Charter Document - 04231088
| Charter Number: | 04231088 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
U[grinus] divina miseratione Colochensis archiepiscopus universis Christi fidelibus salutem et sincere caritatis affectum in Domino Delegatam a domino rege causam suscepimus cognoscendam inter abbatem Sancti Martini de Pannonia et abbatem Sancti Demetrii de Sirmia super quadam piscina sita iuxta Knesa que vulgariter Miruht nominatur Cum itaque ventum esset ad processum negotii dictus abbas de Pannonia piscationem in piscina memorata violenter esse factam a iobagionibus abbatis Sancti Demetrii ad dampnum marcarum XVI testimonio provincialium comprobavit asseverans firmiter per autenticum Sancti Ladizlai se debito probaturum quod piscina memorata supra semper ad monasterium Sancti Martini pertineret abbate tamen Sancti Demetrii suisque populis reclamantibus et dicentibus quod eandem piscinam esse sue ius ecclesie privilegio quod haberent apud episcopum Quinque ecclesiensem et comitem Cletum comprobarent Statuto vero termino et diu protelato cum sepe dictus abbas de Pannonia exemplar sui privilegii presentaret paratus etiam autenticum presentare altera parte nullo innitente instrumento de misericordia que superexaltat iudicio distulimus venturum pascha domino abbati Sancti Demetrii approbandum suum ius et presentandum sua privilegia terminum prefigentes piscinam tamen et eius usum usque illud tempus apud abbatem Sancti Martini sine contradictione relinquentes hoc addito quod dictus abbas Sancti Demetrii et eius populi dampnum marcarum XVI abbati Sancti Martini de Pannonia et nobis iudicium persolverent incunctanter et in pascha dato sibi termino cum suis privilegiis ad nos accederent responsuri Que privilegia si tunc presentare non valerent de cetero piscina sepe memorata in ius abbatis Sancti Martini de Pannonia devolveretur in perpetuum Datum anno Verbi incarnati MCCXXVIII
