Charter Document - 04230272
Charter Number: | 04230272 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam Ad universorum noticiam tam presencium quam futurorum volumus pervenire quod constituti coram nobis Isou de villa Paznan cum duobus filiis suis Stephano scilicet et Egidio ab una parte Marcus comes officialis discreti viri B abbatis nostri idem Isou et filii sui predicti quandam vineam ipsorum sitam in territorio Nulos sex iugeribus adiacentem confessi sunt predicto comiti Marco pro sex marcis argenti vendidisse et ipsam sumpmam pecunie plenarie recepisse ab eodem commetaneitati vinearum vinee cultoris nostri de Symiansuka et Lytar de Paznan a septemtrionali existentem a parte vero occidentali noatrarum vinearum adiacentem obligantes se idem Isou et filii sui prefati coram nobis ut quicumque ipsam vineam ab eodem comite Marco vel heredibus ipsius repeteret iidem Isou et filii sui ac heredes ipsorum expedire tenerentur propriis laboribus et expensis In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri conventus roboratas Datum anno Domini MCCLXX octavo Thoma decano Ladizlao custode existentibus