Charter Document - 04230270

Charter Document - 04230270


Charter Number: 04230270
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1274
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri [] episcopo Waciensi salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis dilecti filii [] abbas et conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie quod Dyonisius filius Georgii laicus Iauriensis diocesis super quibusdam equis quadam pecunie summa tribus possessionibus et rebus aliis iniuriaverit eisdem Ideoque fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audias causam et appellatione remota debito fine decidas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante conpellas veritati testimonium perhibere Datum Lugduni Kalendis Iunii pontificatus nostri anno tertio