Charter Document - 04230261
Charter Number: | 04230261 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1269 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
B[ela] Dei gratia rex Hungarie venerabili patri D[ionysio] per eandem episcopo Iauriensi dilecto et fideli suo salutem et gratiam plenam Ex conquestione conventus monasterii nostri de Bel intelleximus quod vos nitimini contra iustitiam usurpare decimas populorum suorum de Koyar quas a tempore cuius non extat memoria monasterium nostrum de Bel percepit pacifice ac possedit et super hoc priores litteras quas vobis misimus acceptare sicut nobis dicitur noluistis Verum cum idem monasterium ab antiquo semper fuerit in pacifica possessione et perceptione decimarum earumdem et tutum sit prescriptione vosque super hoc et aliis ius vobis dicere non debeatis volumus et mandamus paternitati vestre diligenter requirendo quatenus ab huiusmodi indebita usurpatione seu occupatione decimarum monasterii nostri supradicti penitus desistatis si quid autem iuris vos habere creditis in easdem super hoc ordine iudiciario poteritis experiri Preterea de verberatione tributarii ipsius monasterii nostri quem enormiter verberari dicimur quod non credimus eidem faciatis exhiberi congruam satisfactionem et omnimodam Aliud sicut nostram gratiam caram habetis non faciatis ne nobis de huiusmodi amplius querimonia dicti conventus porrigatur religionis enim humilitas et vestre virtus patientie id requirit quod non per violentiam sed iuris observantiam ius vestrum et vestre ecclesie requiratis cum res tingenda sit sibi ratione potestas maxime ubi debet maiestas regia revereri Datum in Fyzegtu in festo Sancti Demetrii