Charter Document - 04230260

Charter Document - 04230260


Charter Number: 04230260
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus quibuscunque presens scriptum fuerit presentatum salus eterna et pax in eo qui omnium salutem operatus est in terra multiplicitur Nouerint uniuersi pie ac deuote Christo famulantes quod Ego Gregorius quondam Comes filius Bene Comitis possessione et loco infra siluam Bochon optans ac eligens locum mee sepulture apud monasterium Beati Mauricii in Beel cum uiam carnis egrederer uniuerse proper intuitum et sanctitatem ipsius loci hac igitur ex causa cauens mihi in futurum ne future felicitatis participacione priuarer sed per oraciones prenominati monasterii remissionem peccatorum meorum merito possim optimere ux his igitur que Deo dante habere poteram contuli eidem monasterio Sansti Mauricii de Beel unum seruum nomine Pythy tali scilicet condiccione ut in Abbatis et fratrum prenominati monasterii pendeat arbitro in qualem libertatem vel seruicium ad utilitatem et augmentum Ecclesie eundem constituere decreuerint Ne igitur temporum successione aliquis huic nostre donacioni contrarius possit existere sed ut magis sane et quiete valeat permanere presentem paginam sigillo commonuimus Dedi etiam vineam unam in villa Scevlevs Anno Domini MCLX octauo