Charter Document - 04230254

Charter Document - 04230254


Charter Number: 04230254
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Excellentissime domine sue M[arie] Dei gratia regine Hungarie Dominicus comes [de] Magna Insula debitum servitium cum perpetua fidelitate Excellentissime vestre litteras recepimus continentes in hunc modum M[aria] Dei gratia regina Ungarie fideli suo Dominico comiti de Magna Insula salutem et gratiam Cursus metarum et circumstantias possessionum Uyhel et per eandem pertinentes sicut credimus scivistis ad plenum quia antequam eandem contulissemus monasterio Sancti Martini tu in eadem fuisti officialis noster Unde fidelitati tue precipimus quatenus accedas super eandem personaliter et prout ipsam possessionem in metis et terminis quibus nos pro tempore sci[tis] possedisse ita iura nobilium circumiacentium ex parte abbatis quicquam non derogetur et iidem nobiles ipsi abbati in suo iure nequeant iniuriari Seriem vero facti in litteris magistri A[kus] divina miseratione prepositi Budensis fidelis nostri nobis fideliter studeatis remandare Ego igitur preceptum vestre excellentie cupiens a[d]inplere ad dictas possessiones videlicet Uyhel Pothorich Sceredahel et [Lu]bo personaliter accessi et diligenter ac fideliter cursus metarum predictarum possessionum investigavi secundum quod sub antiquis et certis metis temporibus vestre excellentie tenui ac possedi sub hiis litteris metas et terminos vestre excellentie duxi rescribendum Mete terre Vyhel hoc ordine distinguntur Incipiunt a parte orientali super Holtwag iuxta cuius rippam in strata pupplica sunt due mete terree a parte meridionali Pauche Symoni Mana [] iobagionibus castri Nitriensis vicinante ab aquilone autem in ius ville Vyhel remanente deinde progrediendo vadit ad partem occidentalem inter terras arrabiles ad unum dumum qui wlgariter gymulchenbukur appellatur ubi sunt site due mete abhinc vergit per binas continuas metas ad duas arbores quarum una pirus altera gymulchenfa nuncupatur in metis constructis ab inde reflectitur ad partem meridionalem et tendit ad duas metas terreas deinde arripiendo viam versus occidentem vadit ad unam metam arboream que Zylfa nominatur et alteram terream inde transit ad arborem nucum continentem in radice metam et aliam terream eidem collateralem que erga fluvium Luzich constitit radicata abhinc pergit versus aquilonem iuxta eundem fluvium ubi sunt site due mete terree parte autem meridionali iobagionibus castri Nitriensis videlicet Butk Chaba ac suis consanguineis pertinente ab aquilone Uyhel remanente hinc se removendo ascendit versus occidentem ad arboream metam piri circa stratam puplicam et secundam terream de hinc transeundo ipsam viam ascendit in montem ad unam arborem [qu]erchy ubi sunt due mete deinde ascendendo in supercilio montis sub una arbore querchy sunt due mete ab hinc descendens in vallem et ascendens in [alium] montem altiorem ad unam arboream metam fagi et alteram terream versus occidentem a parte tamen meridionali magistro Stephano filio Amodey remanente [deinde reflectitur] versus aquilonem et transiens in supercilio montis cadensque in vallem unam reflexum faciendo per quam itur in unam viam antiquam per binas metas et venit ad partem orientalem ubi sunt due mete aput unum dumum ylicis iuxta eandem viam a parte tamen aquilonis iobagionibus castri Nitriensis scilicet Mana [predicto] Symoni et Paulo cum suis cognatis remanente dehinc paululum pergendo resiliit a via transiens ad unam arborem piri veniendo per fruteta descendit in vallem per binas continuas metas et transit supra villam Vyhel per unam viam platee vergens usque fluvium Wag ubi meta arborea nucum et altera terrea sunt site posthac cadens in fluvium Wag et resiliens ab ipso fluvio prope rippam eiusdem sub una arbore salicis sunt due mete deinde vergit ad unam arborem salicis in bivio statentem per unam viam antiquam per continuas metas a parte tamen orientali castro Bolonduch remanente abhinc cadens in unam vallem que Holtwag appellatur et in alveo eiusdem tendens usque ad Mosolch ubi in ipso fluvio Wag posteriores mete prioribus metis continuantur et sic termini terre Uyhel terminantur Item mete terre Pothorich sic procedunt Incipiunt a parte orientali super fluvium Wag in una arborea que ygunefa appellatur et secunda terrea ubi pars aquilonis Akus filium Gug iobagionem castri Nitriensis solventem quinque pondera separat a parte meridionali que ville Pothorich appropiatur abhinc procedendo per binas continuas metas ad stratam pupplicam per quam itur ad Vyhel ubi sunt site due mete terree deinde similiter per binas continuas metas transiens fluvium Malaka ad unum nemus ubi sunt due mete et ibi reflectendo se per unam viam tendit versus aquilonem ubi separat Christo forum iobagionem castri Nitriensis a terris Pothorich memorate dehinc per binas continuas metas terreas transeundo Luzych cadit in fluvium Dudwag et in eodem fluvio vergit versus meridionalem et resiliens ab ipso fluvio collateraliter terre Sceredahel revertitur per binas continuas metas ad terram Nicholai filii Christo fori transeundo ipsum fluvium Luzych ubi meta capitanea est statuta separans eundem Nicholaum ad partem meridionalem a terris Pothorich que remanet versus aquilonem hinc pergit ad fluvium Malaka iuxta quem sunt due mete abhinc pergendo similiter per binas continuas metas cadit iterum in fluvium Wag et sic termini terre Pothorich terminantur Item mete terre Sceredahel sic procedunt Incipiunt a parte orientali super fluvium Wag et dehinc residendo pergit iuxta unam arborem nucum ad metam arboream piri et aliam terream que sunt iuxta terram filiorum Puer que separant ipsos filios Puer videlicet Hontol Kelianum cum suis cognatis versus aquilonem a terris Sceredahel que remanet a parte meridionali deinde tendit directe ad stratam pupplicam ubi sunt due mete terree dehinc ipsam viam transeundo vergit ad fluvium Luzych ubi sunt site due mete abhinc pergit ad Kuzepmalaka ubi sunt due mete post hec paululum procedendo per binas continuas terreas metas [] terre ville Pothorich relinquendo terras filiorum Puer in fluvium Dubo vergit similiter per binas continuas metas ad fluvium Luzych deinde egrediendo cadit in fluvium Duduwag versus occidentem abhinc tendendo per meatum ipsius fluvii a parte meridionali continuatur terris ville Lubo et sic termini terre Sceredahel terminantur Item mete et termini Lubo sic procedunt Incipit iuxta terram Pangarachii super quibus metis terreis et per singulas binas metas tendit ad locum fluvii Dubo et transeundo predictum locum Dubo iuxta magnam que tendit versus occidentem sunt due mete terree deinde reflectendo versus septemtrionem iuxta terram Mussa que est castri Nitriensis per continuas binas metas tendit ad locum fluvii Harysan ubi transeundo ipsum locum vadit ad quandam arborem altam ubi sunt due mete deinde directe eundo vadit ad terram Pardan et ibi cadit in fluvium Duduwag et sic ipsa terra a dextra parte ipso monasterio cedente a sinistra vero castrensibus remanente et sic termini Lubo concluduntur Et sub eisdem metis ac terminis monasterio Sancti Martini dictas possessiones coram Magistro A[kus] divina miseratione preposito Budensi restitui Item occupationes terrarum dictarum villarum per Stephanum magistrum filium Amodey videlicet a villa Lubo occupavit terram ad triginta quinque aratra sufficientem item a villa Sceredahel occupavit terram ad viginti aratra sufficientem item a villa Pothorich occupavit terram ad sex aratra sufficientem sub his metis ac terminis quibus ego tempore vestre excellentie tenui et possedi iacentem Item terram ville Debretha secundum tenorem privilegii Ireney bani confirmatum ac probatum cum privilegio domini regis et secundum cursus metarum sicut in privilegio vidi contineri eidem monasterio constituimus restitui ipso Stephano contradicente quem ego ex precepto domini regis citavi ad tertium diem sequentem Beate Marie Magdalene Et sicut michi precepistis in litteris vestris presentes sub sigillo Acus prepositi Budensis transmisimus