Charter Document - 04230253
Charter Number: | 04230253 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bela Dei gratia Hungarie Dalmatie Croatie Rame Servie Gallicie Lodomerie Comanieque rex omnibus tam presentibus quam futuris litteras presentes inspecturis salutem in omnium saltvatore Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod cum Buthk filius Buditha et Mortunus ac alii cognati sui a villis monasterii Sancti Martini Uyhel et Potworch nuncupatis intra metas earundem villarum terram quindecim aratrorum repeterent coram nobis fuissetque super hoc inter partes diutius disceptatum tamen quia auditis propositionibus partium invenimus illam terram olim fuisse apud comitem Ivankam filium Damana et apud reginam karissimam consortem nostram postmodum habito consilio baronum nostrorum qui in iudicio nobiscum assedebant eo quod idem Buthk et cognati sui privilegium suum super quantitate ipsius terre nequiverunt exhibere coram nobis ratione previa decrevimus quod Favus venerabilis abbas dicti monasterii cum uno fratre suo et cum duobus nobilibus de vicinis seu comprovincialibus in octavis Beate Lucie virginis coram capitulo Nitriensi super eo quod dicta terra quindecim aratrorum fuerit villarum Uyhel et Pothworch prefatarum prestare debeat sacramentum Verum quia adveniente termino ipsius sacramenti dicto abbati cum uno fratre suo et duobus nobilibus parato ad prestandum sacramentum prout per nos iudicatum fuerat prememoratus Buthk cum suis cognatis supradictis iuramentum ipsius abbatis et sociorum suorum non recepit sicut in tenore litterarum iam dicti capituli Nitriensis vidimus contineri sententiando decrevimus ipsam eandem terram sepedictis villis Uyhel et Pothworch perpetuo possidendam remanere In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas Datum per manus magistri Farkasii electi Albensis aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini MCC sexagesimo quarto regni autem nostri anno vicesimo nono