Charter Document - 04230249
Charter Number: | 04230249 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Capitulum [Lauri]ensis ecclesie omnibus ad quos presens [scriptum perven]erit salutem in Domino sempiternam Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod constituti coram nobis Georgius filius Mychedeuc Benedictus filius Andree et Thomas filius Bene presentibus et non contradicentibus cognatis commetaneis suis Kuup videlicet Akur filio eiusdem et Georgio filio Martini proposuerunt asserentes quod idem Georgius terram suam empticiam ad usum unius aratri sufficientem Benedictus vero et Thomas memorati terram ipsorum hereditariam ad usum duorum aratrorum sufficientem Kusdeuch vocatam sitam iuxta terram Pothuorch ecclesie et abbati Sancti Martini de Pannonia pro duodecim marcis argenti ab eodem abbate coram nobis plenarie perceptis vendidissent iure perpetuo possidendas ita tamen quod si abbas prefatus ratione terrarum predictarum per quempiam molestaretur Georgius Benedictus [et] Thomas memorati ipsum expedire et defendere tenebuntur Ut igitur huius rei series robur perpetue firmitatis obtineat presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas anno ab incarnatione Domini MCCLX tertio magistro Demetrio lectore ecclesie nostre existente