Charter Document - 04230244

Charter Document - 04230244


Charter Number: 04230244
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1262
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Capitulum Vesprimiensis ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod constitutis coram nobis Marcello et Stephano filiis Pangratii pro se et fratribus suis Iohanne videlicet et Artolpho ac pro predicto patre eorum ab una parte fratre Laurentio decano monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie nomine et vice abbatis et monasterii supradicti ex altera iidem Marcellus et Stephanus confessi sunt quandam terram suam hereditariam Iuren vocatam certis metis undique distinctam sicut in privilegio domini Bele regis illustris regis Ungarie contineri vidimus cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis se dedisse seu tradidisse abbati et monasterio predicti in concambium cuiusdam terre ipsius monasterii Hagmas vocate certis metis undique distincte iure perpetuo possidendam Et quia prefata terra Iuren maioris quantitatis et utilitatis existit idem abbas et monasterium in additamentum predicte terre Hagmas solverunt coram nobis decem marcas Marcello et Stephano supradictis In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas Datum anno gratie MCC sexagesimo secundo venerabili in Christo patre nostro Zlaudo episcopo Favo preposito Fabyano lectore Paulo cantore Ioanne custode ecclesie nostre existentibus