Charter Document - 04230242

Charter Document - 04230242


Charter Number: 04230242
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Exchange
Date: 1262
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Bela Dei gratia Hungarie Dalmatie Croatie Rame Servie Gallicie Lodomerie Cumanieque rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore Ad universorum notitiam volumus pervenire quod cum insulam que fuit Kaliano iuxta Balatinum simul cum monte in eadem existente apto pro munitione facienda ipso Kaliano sine liberorum solatio decedente ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie sub eisdem metis et terminis quibus idem Kalianus tenuerat contulissemus et venerabilis vir Favus abbas dicte ecclesie dilectus et fidelis noster utilitati ecclesie invigilans in predicto monte castrum bonum et utile cum magna summa pecunie construxisset tandem postmodum placuit nobis predicto abbati et conventui ut ipsam insulam et castrum ad nos reciperemus pro concambio sicque ad nos recipientes de voluntate abbatis et conventus predictorum ipsi ecclesie Sancti Martini in commutationem eiusdem villam et terram nostram de Bok existentem in comitatu Zaladiensi sub eadem libertate et debito sicut hospites in eadem existentes nobis tenebantur prout in ipsorum privilegio series libertatis ipsorum plenius declaratur ac per easdem metas prout iidem hospites ipsum tenuerunt item terram Debreta nuncupatam castri Nitriensis inter Vag et Dudwag existentem in metis quibus castrum tenuit item terram Alma castri Symigiensis sitam iuxta terram eiusdem ecclesie Sancti Martini de villa Sancti Ladizlai similiter in eisdem metis et terminis quibus castrum tenuit et possedit perpetuo duximus conferendas In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas Datum per manus magistri Farkasii electi Albensis aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo regni autem nostri anno vigesimo octavo