Charter Document - 04230239

Charter Document - 04230239


Charter Number: 04230239
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1222
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis B[ulchu] Dei gratia prepositus et capitulum ecclesie Geuriensis universis presentem paginam inspecturis salutem in Eo qui salvat in se sperantes Quoniam omnis humana actio labente temporis circulo effugit et adnihilatur sagacitas virorum prudentum solet eas per litteras eternare Noscant igitur tam presentes quam posteri quod Jacinctus pristaldus regis filius Cornolt de villa Dagu ad nos veniens nobis viva voce asserendo demonstravit quod cum ante curialem comitem Salomonem lis esset orta inter abbatem Sancti Martini ex una parte et iobagiones Musunensis castri ex altera pro terra ville Nulos et eius hominibus abbate proponente quod dominus rex terram illam cum hominibus ecclesie sue in recompensationem predii quod Knesa vocatur dedisset predictis autem iobagionibus contradicentibus quod nec homines illos nec terram eorum rex conferre potuisset cum filii iobagionum Sancti Stephani regis sint comes supradictus iobagiones Musunienses ad sacramentum possuit ut septem ex eis in festo Sancti Nicolai in ecclesia nostra pro libertate predictorum hominum sacramentum prestarent in quo videlicet termino cum monachus abbatis et curialis comes suus simul cum pristaldo predicto ad recipiendum sacramentum in nostra presentia se presentassent duo tantum ex iobagionibus Musuniensibus affuerunt qui minime sacramentum eis prebuerunt dicentes tam ex parte sua quam ex parte sociorum suorum malo zelo contra abbatem pro supra memoratis hominibus fecisse questionem Et sic eo ordine predicta terra cum populo ecclesie Sancti Martini perpetuo remansit possidenda Nomina vero hominum de predicta villa scilicet Nulos hec sunt Cege Vilmod Cekeu Prugoy cum fratre suo Ceke Forcos cum fratre suo Petur cum fratre suo Buus cum fratre suo Mech cum fratre suo Cumur cum fratre suo Och Ereu Ut autem in posterum memoriter teneri possit litteras super hoc sigilli nostri impressione munitas dari fecimus Anno ab incarnatione Domini MCCXXII