Charter Document - 04230238
| Charter Number: | 04230238 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1262 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bela Dei gratia Hungarie Dalmatie Croatie Rame Servie Gallicie Lodomerie Cumanieque rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore Ad universorum notitiam volumus pervenire quod cum insulam que fuit Kaliano iuxta Balatinum simul cum monte in eadem existente apto pro munitione facienda ipso Kaliano sine liberorum solatio decedente monasterio Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie sub eisdem metis et terminis quibus idem Kalianus tenuerat contulissemus et venerabilis vir Favus abbas dicti monasterii dilectus et fidelis noster utilitati monasterii invigilans in predicto monte castrum bonum et utile cum magna summa pecunie construxisset tandem postmodum placuit nobis predicto abbati et conventui ut ipsam insulam et castrum ad nos reciperemus pro concambio sicque ad nos recipientes de voluntate abbatis et conventus predictorum ipsi monasterio Sancti Martini in commutationem eiusdem villam et terram nostram de Bok existentem in comitatu Zaladiensi sub eadem libertate et debito sicut hospites in eadem existentes nobis tenebantur videlicet quod nec in furto nec in decimis nec in monetis nec super aliis quibuslibet causis coram iudice parrochiali nisi coram nobis vel coram villico suo astare teneantur duximus conferendam adicientes quod ultra id iidem populi de Bok etiam ea gaudeant ad plenum libertate qua universi populi monasterii Sancti Martini ex concessione regum prout in privilegiis ipsius monasterii plenius continetur gratulantur Ad hec populos congregandos ad terram Alma et Debrete quas ex novo ipsi monasterio Sancti Martini in commutationem castri contulimus eadem similiter per omnia volumus gaudere libertate qua gratulantur alii populi eiusdem monasterii ut superius est expressum In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas Datum per manus magistri Farkasii electi ecclesie Albensis aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo regni autem nostri anno vigesimo octavo
