Charter Document - 04230233
Charter Number: | 04230233 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Conventus monasterii Sancti Egydii de Simigio universis presentes litteras inspecturis tam presentibus quam futuris salutem in eo qui est salus omnium Quoniam cuncta senescunt et omnia transeunt expedit ut ea que hic aguntur vivaci litterarum testimonio confirmentur Ad notitiam igitur universorum serie presentium volumus pervenire quod Paulus filius Benedicti de Chychol constitutus coram nobis proposuit viva voce quod de terra sua hereditaria in eadem villa Chychol sexaginta iugera terrarum arabilium et septem iugera sedes curiarum cum medietate memoris quod est supra easdem sedes curiarum cuius medietas numero viginti quinque iugera continet domino Favo abbati monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie pro septem marcis argenti ponderati vendidisset perpetuo iure possidendam et summam pecunie se habere confessus est In cuius rei testimonium ad petitionem utriusque partis litteras nostras sigilli nostri munimine robaratas concessimus anno Domini MCC sexagesimo primo datum pridie Kalendas Septembris