Charter Document - 04230225

Charter Document - 04230225


Charter Number: 04230225
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus [tam] modernis quam futuris presens scriptum inspecturis ventus ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie salutem in vero salutari Cum ex mandato domini regis super facto terre Tharian quod vertebatur inter abbatem de Bel ab una parte et inter populos Dominici comitis necnon castrenses eiusdem ville ex altera parte unum ex nobis misissemus in testimonium rediens retulit nobis talem inter eos pro bono pacis fuisse divisionem quod dicti populi dedissent centum iugera terre quorum triginta sunt cymata septuaginta vero campestria abbati antedicto certis metis assignata excepta silva feneto et terra pascuali que sunt in communi relicta sine divisione Cuius terre meta incipit a stagno Kuyar et vergit in terram Kuzep inde tendit ad Wyzesteluc qua eciam terra conterminalis et vicina a parte australi cum terra Rolandi filii Wyruntonis et finitur ultra flumen apud geminas arbores [piror]um Ut igitur hec divisio inconcussa et irrevocabilis perseveret nec possit per quemq[uem temporis] processu in causam retrahi ad instanciam et peticionem partis utriusque presentes litteras contulimus abbati prememorato sigilli nostri munimine roboratas Anno Verbi incarnati MCCLVIII sexto Kalendas Iunii F[auo] abbate Ch decano G [cu]stode I celerario ecclesie nostre tunc temporis existentibus