Charter Document - 04230224

Charter Document - 04230224


Charter Number: 04230224
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Bela Dei gracia Rex Hungarie damus pro memoria quod cum inter viros religiosos videlicet Sancti Martini de Pannonia et Sancti Egidii de Symigio Abbates exorta fuisset materia questionis super quadam parte terre Faiz tandem mediantibus viris idoneis talis inter eosdem composicio intervenit quod predictus Abbas Sancti Martini in prefata villa Faiz quinque mansiones jobagionum habebit qui ibidem commorantes utentur fructibus et utilitate terre prefate sicut jobagiones Abbatis Symigiensis proprietate terre penes Monasterium de Symigio remanente si autem numerus excreverit eorundem reliqui posteriores removebuntur quinque illis vel aliis quinque duntaxat loco illorum substitutis remanentibus modo supradicto contradiccione qualibet non abstante Abbas tamen Symigiensis in illis quinque mansionibus racione terre fructuum perceptorum et percipiendorum nullam sibi jurisdiccionem penitus vendicabit sed Abbati Sancti Martini servient secundum eorundem consvetudinem hactenus observatam Preterea existentibus illis quinque mansionibus vel eisdem deficientibus Abbas Sancti Martini vel officiales eiusdem de terra ipsa locare aliis non poterunt ad culturam sed de fructibus et utilitate ipse quinque mansiones vel super existentes pauciores utentur modo superius memorato Datum in castris circa Petoviam in translacione Sancti Martini