Charter Document - 04230221

Charter Document - 04230221


Charter Number: 04230221
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Dionisius comes de Zovnuk et de Bokon universis presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam Quia videlicet quedam penalitas inevitabilis humane nature dominatur oblivio censuit discretorum prudentia res bene gestas scriptis sancire ut apud posteros robur valeat obtinere Hinc est quod ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire quod cum causa que vertebatur inter venerabilem patrem Favum abbatem et conventum monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie super terra populorum suorum de villa Vene subter Bokon ex una parte et custodes silve Bokon de villa Cugeri ex altera multis altercationibus fuisset coram domino rege ventilata cumque nec parceretur laboribus et expensis iam gravarentur tandem iudice curie regie consentiente pacem inter se reformare studuerunt partes antedicte Sed dum ipsa pacis reformatio nisi nobis mediantibus vigorem nullum videretur posse obtinere eo quod custodes silve supra notati ex regia [donatione] nostre potestati subiacerent misimus vice nostra Saulum comitem de Bokon fidelem nostrum [de] genere Peukenew qui postmodum super serie pacis reformate remisit [nobis litteras] suas autenticas continentes hanc formam Metuendo domino suo [Dionisio] comiti de Z[ounuk et de Bokon] Saulus fidelis suus comes de Bokon incolumitatem cum fideli servitio Quia dominat[ionis vestre] mandatis pro viribus paratus sum obtemperare noveritis me accessisse super faciem terre Vene subter Bocon ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie pertinentis super qua contentio inter dictam ecclesiam et custodes silve Bokon de villa Cugeri haberi videbatur et convocatis [] universis commetaneis terre pretaxate cum multis nobilibus provincie inter quos fuerunt nominatim Iohannes filius Gug Deta et Gregorius filii Cornelii et Benedictus filius Becud qui omnes requisiti in fide Deo debita et corone asseruerunt populos ecclesie sepe dicte de villa Vene a plaga occidentali in terra arabili commetaneos cum udvornicis de villa Fenevfev actenus semper extitisse asseruerunt etiam ipsos populos libertatem habere depascendi pecoribus suis silvam interiacentem arabili terre prenotate asseruerunt etiam arabilem terram in vertice montis qui Zirku nominatur super quam causam contradicto nulla habebatur et terram arabilem a plaga aquilonari usque ad pinetum dictis populis libere pertinere In quam assertionem consenserunt sepe memorati custodes silve videlicet Benke centurio Zunba Beoda et Martinus qui litis huius executores cum universis socis suis senioribus ac iunioribus qui omnes in facie dicte terre comparuerunt et omnis litis prosecutioni et actioni quam super terra memorata habere videbantur omnino renuntiaverunt tali conditione quod populi dicte ecclesie imposterium nullam arborem viventem audeant exstirpare insuper etiam supra notatus abbas obligavit se dictis custodibus silvarum expensas ad tres vel quatuor marcas refusurum ita tamen si cum [] presumsero [] prestabit sacramentum Preterea etiam astiterunt personaliter coram nobis [sepe dicti custodes silvarum] vice et nomine procuratorio universorum sociorum suorum et frater Henricus no[mine dicti abbatis sui et sui] conventus sepius dictorum postulantes supplici voce reformationem prescripte [pa]cis [privilegialibus] litteris nostris confirmari Quorum iustis et rationabilibus precibus [annuentes] ne aliquorum malitia prenominata pacis reformatio in irritum valeat aliquando [] revocari presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas anno Domini MCCL octavo in capite Kalendarum Aprilis