Charter Document - 04230219

Charter Document - 04230219


Charter Number: 04230219
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Capitulum ecclesie Ieuriensis omnibus Christi fidelibus presentium inspectoribus salutem in auctore salutis Universitati vestre harum serie declaramus quod Iohanne fratre monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ac Martino curiali comite eiusdem monasterii ex una parte et Chembe Petro Farkasio Valentino Batha et Tyburtio de villa Tapan ex altera coram nobis constitutis iidem frater Iohannes et Martinus comes sunt confessi quod cum venerabilis pater Favus abbas et conventus predicti monasterii Chembe Petrum Farcasium Valentinum Batha et Tyburtium antedictos coram domino rege convenissent repetentes ab eisdem ratione commetaneitatis medietatem terre in Tapan existentis empte ab Alexandro filio Alexandri et Regnoldo de generatione Opour tandem licet eiusdem terre medietatem dominus rex adiudicasset abbati et conventui predictis revendendam quia tamen iidem homines eandem terram tempore famis que in Hungaria generaliter acciderat comparaverant eisdem paternaliter compassi abbas et conventus memorati solutis duabus marcis et octo ponderibus predictis hominibus tertiam partem eiusdem supradicto monasterio appropriantes reliquas duas partes sepedicte empticie terre presentibus et consentientibus commetaneis suis prenominatis hominibus de Tapan dimisissent perpetuo possidendas Et ut huius rei series rata et inconcussa in perpetuum perseveret partibus petentibus presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas anno Domini MCCL octavo Chepano ecclesie nostre preposito Iurkone cantore Thoma custode existentibus