Charter Document - 04230204
Charter Number: | 04230204 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Nicolaus Dei gratia magister dapi ferorum illustris Bela regis Wngarie universis ad quos presens scriptum pervenerit salutem et omne bonum Cum ad recensendos udornicos suos per universum regnum Wngarie constitutos super terram eorundem examinandam a domino rege supra notato constituti fuissemus et in ipso negotio exequendo ad provinciam Simigiensem pervenissemus accedentes ad nos universi illius provincie wdornici et eorundem iobagiones conquesti sunt quod abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie duo [mo]lendina in terra que dicitur Sar ab eisdem in concambio recepisset Contra quos predictus abbas exibuit privilegium Nicolai filii Borz quondam palatini Cuius tenore viso predicta molendina abbati relicta sunt ab eisdem possidenda Igitur universis negotiis provincie Simigiensis peractis venientes ad provinciam Zala invenimus agazones Sancti Martini sub monte Hygmo[gos] terram suam habere seperatam cum wdornicis de villa Kezev a plaga aquilonari cum duabus magnis [metis terreis] ad molendinum Soych quod est super [fluvium Egrvd et transit] per fluvium Egrvd et vadit per antiquum Egrvd per prata Cum vdornicis vero qui sunt in Hyg[mogos a parte] occidentali terram habent communem in silvis et in fenetis Hic etiam completis provincie huius negotiis veniendo ad parrochiam Wesprimiensem invenimus villam Sancte Crucis sub silva Bokon ecclesie Beati [Ma]r[tini pert]inentem terram suam habere separatam cum wdornicis de villa Fen cum [metis] antiquis et [novis] ut [habet] privilegium Bele regis et quorumdam quondam palatinorum Ne igitur per temporum generationes [a present]ibus et succedentibus prescripta in errorem aut irritum vel dissensionem deduci valeant presentem paginam concessimus sigilli nostri munimine roboratas Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto