Charter Document - 04230196
Charter Number: | 04230196 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Capitulum Albensis ecclesie [omni]bus Christi fidelibus presentes litteras [inspe]cturis salutem in Domino sempiternam V[est]ra noverit [u]niversitas quod Petrus filius Inuarii Cristianus et Thomas filii Pous et Elias Iohannis de genere Noe ad nostram accedentes presentiam confessi sunt viva voce qu[andam] terram suam nomine Nyrokol culture unius aratri sufficientem et fenetum cum nemoribus et aliis utilitatibus suis [q]uam quondam de terra ecclesie Beati [M]artini de Sacro Monte Pannonie nomine Nyrokol eidem contigua dicebant esse exceptam ecclesie Sancti Martini supradicte vendidisse pro [] marcis argenti iure perpetuo ac possidendam et ipsam summam pecunie se plene et integraliter recepisse tali interposita obligatione quod quicunque tam de linea sue generationis [de]scendentes quam alii ecclesiam predictam super [terra] memorata inpe[tere] seu molestare attemptarent ipsi et sui heredes defendere et penitus expedire tenerentur propriis laboribus [et expensi]s Cuius terre mete [] [h]oc ordine distinguntur Incipit prima meta iuxta fluvium Nyrokol a parte occidentali ubi sunt due mete terree et inde procedendo ad partem orientalem vadit ad quandam arborem piri que est in quodam monte qui wlgariter Berch nuncupatur et ibi sunt due mete terree et ab hinc progrediens tendit ad quandam arborem sorbi iuxta quam sunt due mete terree ab inde descendens a[d] pedes eiusdem montis it ad quandam viam que venit de villa Mortunus per quam reflectitur et vadit versus meridiem ad arborem ulmi deinde descendit ad quendam rivulum nomine Alma per cuius medium descendit ad aquam Nyrokol per quam ascendens redit ad priores metas et ibi terminatur Ut igitur huius rei series robur perpetue optineat firmitatis nec ab aliquo possit in posterum retractari presentes concessimus litteras sigilli nostri muniminis roboratas Datum anno Domini MCCL sexto Kalendas Maii magistro Smaragdo ecclesie nostre electo aule regis vice cancellario Iacobo cantore Mathia custode Michaele decano existentibus