Charter Document - 04230193
Charter Number: | 04230193 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Frater Moigolt magister militie Templi de Hungaria et frater I vicarius eiusdem omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino Notum sit omnibus quod cum super divisione terre Zeleus inter nos ex parte una et abbatem atque conventum Sancti Martini ex altera longo tempore iurgium verteretur tandem pace reformata concordavimus in hunc modum ut videlicet media pars ipsius terre super qua iurgabamur sive in silva sive in stagno cederet in partem nostram et media in partem monasterii Sancti Martini absque ulla contradictione perpetuo possidenda Ut autem hoc statutum processu temporum nequeat immutari in huius rei testimonium presentes litteras scripsimus sigillorum nostrorum inpressione roboratas anno Verbi incarnati millesimo ducentesimo quadragesimo VIIII