Charter Document - 04230192

Charter Document - 04230192


Charter Number: 04230192
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio [] illustri regi Hungarie salutem et apostolicam benedictionem Gratum Deo exhibemus famulatum si personas et loca religiosa pro illius reverentia non solum diligere set defensare [nit]er[emur] Licet igitur virorum ecclesiasticorum credamus te tamquam catholicum principem amatorem [esse] tamen dilecti filii [] abbas et conventus monasterii Sancti Martini de Pannonia quod ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinet te sibi favorabiliorem sentiant nostris monitis et precibus excitatum regalem excellentiam rogamus et monemus actente quatinus ipsos et dictum monasterium habens pro divina et apostolice sedis ac nostra reverentia propensius commendatos non permittas eos quantum in te fuerit ab aliquibus indebite molestari ita quod ipsi protectione regia gaudeant se munitos et tu per secularem potentiam seculorum Domino placeas nosque devotionem tuam merito commendemus Datum Lugduni XII Kalendas Februarii pontificatus nostri anno quarto