Charter Document - 04230191

Charter Document - 04230191


Charter Number: 04230191
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] abbati et conventui monasterii Sancti Martini de Pann[oni]a ordinis Sancti Benedicti Iauriensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Loca sanctorum omnium pia sunt devotione fidelium veneranda ut dum Dei honoramus amicos ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis quodam modo vendicantes patrocinium apud ipsum quod merita nostra non obtinent eorum mereamur intercessionibus obtinere Cupientes igitur ecclesiam monasterii vestri ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis ob Beati Martini merita cuius est vocabulo insignita congruis honoribus frequentari omnibus vere penitentibus et confessis qui ecclesiam ipsam in die dedicationis eiusdem et festivitatibus dicti sancti venerabiliter visitarint de omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis annis singulis misericorditer relaxamus Datum Lugduni XV Kalendas Februarii pontificatus nostri anno quarto