Charter Document - 04230189

Charter Document - 04230189


Charter Number: 04230189
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1245
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio [] abbati Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem Dei virtus et Dei sapientia Dominus Iesus Christus cuius ineffabili subiecta sunt omnia maiestati a fundationis initio splendore virtutum suam illustravit ecclesiam et sic insignem reddidit singularis privilegio potestatis ut per eius ministerium suum iustitia consequatur effectum et sedato guerrarum turbine mundo possit tranquillitas provenire Huius enim preminentiam dignitatis dum nos reverenter attendimus qui regimini generalis ecclesie licet immeriti divina providentia presidemus reddimur corde solliciti quod tempestatis horror qua ipsa turbatur ecclesia et religio Christiana concutitur per nostre provisionis auxilium celesti pietate propitia propulsetur Hinc est quod nos ut ipsa ecclesia per fidelium salubre consilium et auxilium fructuosum status debiti possit habere decorem ac deplorando terre sancte discrimini et afflicto Romanie imperio propere valeat subveniri ac inveniri remedium contra Tartaros et alios contemptores fidei ac persecutores populi Christiani necnon pro negotio quod inter ecclesiam et principem vertitur reges terre prelatos ecclesiarum et alios mundi principes duximus advocandos Rogamus itaque devotionem tuam et hortamur attente per apostolica tibi scripta precipiendo mandantes quatinus ad presentiam nostram omni prorsus occasione postposita usque ad proximum festum Sancti Iohannis Baptiste personaliter venire procures ut ipsa ecclesia ex tue visitationis honore spirituale gaudium et ex tua industria consilium percipiat profuturum sciturus quod nos dictum principem in predicatione nostra citavimus ut per se vel per suos nuncios in concilio celebrando compareat responsurus nobis et aliis qui aliquid contra ipsum proponendum duxerint et satisfactionem idoneam prestiturus De personarum autem et evectionum moderato numero illam cum veneris providentiam habeas quod tue nimis onerosus ecclesie non existas Datum Lugduni Idibus Ianuarii pontificatus nostri anno secundo