Charter Document - 04230187

Charter Document - 04230187


Charter Number: 04230187
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Capitulum ecclesie Leuriensis universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in eo qui est salus omnium Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod uxor quondam Opuch de villa Sceuleus ad nostram accedens presentiam confessa est se donasse pro remedio anime sue ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie octo capita hominum videlicet Iacobum de villa Elbu cum filio et terra sua existente in eadem villa Dukam Gyurcam et alium Gyurcam Laurentium quoque Thybam et Elyam quos nulla servitute teneri constituit nisi ut singuli annis singulis prefate ecclesie dimidium tantum fertonem solvere teneantur Ne autem processu temporum donatio prefate domine per cognatos vel heredes suos in irritum possit revocari ad petitionem predicte domine presentes litteras sigillo capituli nostri munitas abbati et conventui predicte ecclesie dari fecimus anno dominice incarnationis MCCXL quinto Chepano preposito Leuriensi Syxto cantore Thoma custode Matheo decano magistro Wyrunthone archydiacono Leuriensi existentibus