Charter Document - 04230184
Charter Number: | 04230184 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus [] archiepiscopo Strigoniensi et [] episcopo Nitriensi et dilecto filio [] abbati de Pelis ordinis Cisterciensis Vesprimiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte dilectorum filiorum [] abbatis et conventus monasterii Sancti Martini de Pannonia nobis extitit intimatum quod cum ipsi contra venerabilem fratrem nostrum [] episcopum et capitulum Vesprimiense super ecclesia Sancti Salvatoris de Tordh Vesprimiensis diocesis ad eorum monasterium pertinente ad certos iudices apostolicas litteras impetrassent quorum nomina [] monachus eiusdem monasterii quem iidem abbas et conventus pro suis negotiis ad sedem apostolicam destinarunt se ignorare decebat cum litteris in quibus nomina continebantur eorum et aliis rebus suis fuerit veniendo ad sedem eandem sicut asserit spoliatus et diutius coram eis in causa fuisset litterarum ipsarum auctoritate processum quia dicti iudices fuerunt a Tartaris interfecti causa ipsa non potuit fine debito terminari Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si est ita in causa ipsa dictorum iudicum legitimo servato processu ratione previa procedatis iuxta priorum continentiam litterarum Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Lugduni XIII Kalendas Ianuarii pontificatus nostri anno secundo