Charter Document - 04230183

Charter Document - 04230183


Charter Number: 04230183
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1244
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus [] archiepiscopo Strigoniensi et [] episcopo Nietriensi et dilecto filio [] abbati de Pelis ordinis Cisterciensis Vesprimiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte dilectorum filiorum [] abbatis et conventus monasterii Sancti Martini de Pannonia nobis extitit intimatum quod cum ipsi contra nobilem virum Demetrium Iauriensis diocesis super quadam insula que Obda vulgariter nuncupatur ad certos iudices apostolicas litteras impetrassent quorum nomina [] monachus eiusdem monasterii quem iidem abbas et conventus pro suis negotiis ad sedem apostolicam destinarunt se ignorare dicebat cum litteris in quibus nomina continebantur eorum et aliis rebus suis fuerit veniendo ad sedem eandem sicut asserit spoliatus et diutius coram eis in causa fuisset litterarum ipsarum auctoritate processum quia dicti iudices fuerunt a Tartaris interfecti causa ipsa non potuit fine debito terminari Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si est ita in causa ipsa dictorum iudicum legitimo servato processu ratione previa procedatis iuxta priorum continentiam litterarum Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Lugduni XIII Kalendas Ianuarii pontificatus nostri anno secundo