Charter Document - 04230181
| Charter Number: | 04230181 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio [] illustri regi Ungarie salutem et apostolicam benedictionem Dilecti filii [] abbas et conventus monasterii Sancti Martini de Pannonia sua nobis petitione monstrarunt quod tu eis quasdam villas videlicet Billam Gunyu et Udorch quas clare memorie A[ndreas] pater tuus in dedicatione ecclesie dicti monasterii eis con[tulit] et decimas ad ipsum monasterium pertinentes contra iustitiam abstulisti et ipsis restituere contradicis Cum igitur serenitatem regiam deceat religiosos viros diligere ac eos in suo iure servare celsitudinem tuam [mo]nemus rogamus et hortamur a[tten]te quatinus si est ita predictas villas et decimas ob reverentiam apostolice sedis et nostram abbati et conventui restituas memoratis ita quod exinde Deum merearis habere propitium nos [vero devot]ionem tuam dignis in Domino laudibus comendemus Datum Lugduni XIII Kalendas [Ianuar]ii pontificatus nostri anno secundo
