Charter Document - 04230179
Charter Number: | 04230179 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio [] regi Ungarie illustri salutem et apostolicam benedictionem Licet adversitates multas pertuleris propter tirampnidem discurrentium Tartarorum non tamen credimus quod res desideres alienas illorum maxime qui postpositis omnibus divinis se obsequiis perpetuo devoverunt Cum igitur sicut ex parte dilectorum filiorum [] abbatis et conventus monasterii Sancti Martini Ieuriensis diocesis fuit propositum coram nobis tu eorum miseriis non compatiens quorum monasterium ammissis fere bonis omnibus ab eisdem Tartaris est destructum ad manus tuas decimas possessiones redditus et res alias contra iustitiam receperis eorundem celsitudinem regiam rogandam duximus attentius et monendam quatinus considerato prudenter quod grandis acervus inficitur partis adiectione corrupte ipsis predicta cum fructibus perceptis ex eis pro apostolice sedis et nostra reverentia sine difficultate restituas ut teneris preces nostras taliter impleturus quod divinam exinde gratiam et favorem apostolicum merearis Datum Laterani III Kalendas Maii pontificatus nostri anno primo