Charter Document - 04230177
Charter Number: | 04230177 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bela Dei gratia Hungarie Dalmachie Coroachie Rame Servie Gallichie Lodomerieque Cumanieque rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Eo qui est omnium sperantium in se salus Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire quod cum populi ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie indebitis exactionibus et servitiis se de tempore in tempus esse aggravatos coram nobis lacrimabiliter conquererentur placuit nobis ipsorum lacrimosam querelam admittere et eandem misericorditer ratione previa terminare Constitutis itaque ipsis populis in nostra presentia ex una parte decano et fratribus nec non iobagionibus eiusdem ecclesie cum pleno mandato ipsius abbatis qui propter infirmitatem adesse non poterat ex altera antiquas leges et debita eorundem a sanctissimo rege Stephano constituta exquisivimus seriatim quibus plene exquisitis et veraciter expertis quedam eorum debita que ipsis ponderose inposita erant licet tamen ex antiqua consuetudine observata ipsis videlicet decano et fratribus necnon iobagionibus eiusdem ecclesie consentientibus relaxavimus ea que iusta et legitima fuerant tenore presentium in posterum confirmantes Primum igitur debitum wduornicorum ipsius ecclesie est a tempore novarum frugum persolvere in sex mensibus unoquoque videlicet mense de suis propriis centum et triginta acones farine de frumento et quadraginta acones de siligine et centum septuaginta acones de annona Item aliud debitum eorum est ad alios sex menses portare segetes tam Symigii quam in aliis partibus existentes centum videlicet et septuaginta acones ad molendinum ecclesie et eas ibi molare et portare ad clicium ecclesie Item debitum eorum est facere communem farinam usque ad viginti acones pro pastu cuiusque mensis de segetibus tamen ecclesie Item communem araturam que vulgariter eneu dicitur facere non debent nec ratione illius arature aliquid solvere abbati vel ecclesie teneantur Item hii qui pascunt mensem debent dare currum cum iumento ad portandos panes abbatis quacumque iverit Item omnes udvornici ipsius ecclesie communiter debent dare de pastu unius cuiusque mensis duos currus ad portandam farinam abbati et fratribus quocumque vel quotienscumque necesse fuerit ire sive ad curiam nostram sive alias pro negotiis ecclesie procurandis Item omnes ceteri populi servitiales scilicet pelliparii sutores fabri et omnes alii qui nominantur in privilegio Sancti Ladizlai ad omnia genera officiorum debent sex currus dare cum animalibus ad portandum vinum abbati et fratribus quocumque et quotienscumque continget ire sive ad curiam nostram sive alias pro causis ecclesie promovendis Preterea udvornici debent amministrare ligna aquam furno et ad coquinam preter balnea et datur eis prebenda ex parte ecclesie per mensem in quo serviunt Item hii pascentes mensem tenentur dare de singulis septimanis tres carratas lignorum ne forte aliquo casu deficiant ligna ad fumum vel ad coquinam Item udvornici tenentur renovare curiam furni cum veterescit et portam eiusdem curie custodire et tenentur renovare ortum Pannoniensem Ad omnem vero farinam faciendam tenetur ecclesia molendinum udvornicis dare Item udvornici de pastu cuiusque mensis ad festum Sancti Martini tenentur dare centum ova quatuor gallinas et duos anseres et ad carnisprivium similiter in pascha vero centum ova et unum agnum Item tenentur in festo Sancti Martini et in adventu regis de unoquoque mense dare tres carratas lignorum quos vocant Tyzfa Item tenentur dare plebano suo de singulis mansionibus duas ydrias annone Preterea quelibet villa ad festum Sancti Martini tenetur dare bovem trierbem et de quolibet loco unam ydriam annone et unam brazii Item udvornici tenentur dare ad festum Sancti Martini triginta panes et tenentur dare de unoquoque mense annuatim filum ad unum rete usonis et portare ad monasterium et debent dare interim panem illis qui parant retia Item omnes populi tam udvornici quam et alii tenentur colligere fenum quilibet eorum una die similiter et una die portare fenum et una die metere Item fabri ex eisdem populis tenentur operari apud monasterium in una incude non tamen ipsi debent portare ferrum sed unus faber ex ipsis vadit ad ferreum castrum pro eligendo ferro tantum similiter tenentur facere alia ferramenta et alia necessaria preter dictam incudem unam Item de singulis villis in privilegio Sancti Ladizlai nominatis tres mansiones debent ordinare unum currum ita quod duo homines ditiores dent duos boves et currum et tertius pauperior in propria persona laboret currum deducendo ad portandum vinum de vino ecclesie sive de Symigio sive de Zala usque ad ecclesiam Sancti Martini Ceterum omnes udvornici unaquelibet mansio tenetur facere brasium de ordeo provenienti ecclesie de decimis ad duo acones Exactiones vero et debita que eis relaxavimus hec sunt decimas videlicet de vino de agnis de apibus provenientes non solvere et residuum vini non portare que hactenus consueverant item araturam communem que vulgariter eneu dicitur omnino facere non debent sicut dictum est superius et indultum et septuaginta panes quos debebant ad festum Sancti Martini per singulos annos ex voluntate tam abbatis quam et monachorum eis indulsimus cum ad solutionem decimarum nec udvornici nostri aliquatenus conpellantur Statuimus etiam quod abbas sepe memorate ecclesie descensum suum eodem modo sicut abbas Varadiensis vel Symigiensis aut Saxardiensis recipiat et observet [D]ecrevimus etiam firmiter statuentes ut prefati populi omnia debita et servitia superius adnotata et in quibusdam per nos misericorditer alleviata sine murmure aliquo et reclamatione fideliter teneant et observent scientes certo certius quod quandocumque presumptuose contra predicta reclamaverint ipsos cum gravi indignatione nostra abrasis capillis eorum turpiter in perpetuam servitutem redigi faciemus Ut igitur hec omnia auctoritate regia statuta inre fragiliter in posterum permaneant et ne populi supradicti a debitis et servitiis eorum consuetis se debeant vel possint aliquatenus retrahere presentem duximus paginam concedendam duplicis sigilli nostri munimine roboratam Datum per manus dilecti ac fidelis nostri magistri Benedicti prepositi Albensis aule nostre cancellarii Anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XL pridie Idus Iulii regni autem nostri anno quinto