Charter Document - 04230176
Charter Number: | 04230176 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] abbati et conventui monasterii Sancti Martini de Pannonia ordinis Sancti Benedicti Ieuriensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Significastis siquidem nobis quod cum vos decimas bladi vini et quarumdam aliarum rerum in comitatu Simigiensi perceperitis ab antiquo carissimus in Christo filius noster [] Ungarie rex illustris vicesimam partem decimarum ipsarum quam inclite recordationis predecessores eius vestri monasterii fundatores percipere consueverant duxit pia liberalitate ipsi monasterio relaxandam prout in suis litteris inde confectis dicitur contineri Vestris igitur precibus inclinati quod super hoc a dicto rege pie ac provide factum est auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Laterani IIII Nonas Aprilis pontificatus nostri anno quartodecimo