Charter Document - 04230173
Charter Number: | 04230173 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis presentium notitiam habituris capitulum ecclesie Budensis salutem in Salvatore omnium Unicum est oblivionis remedium scripture testimonium quod calumpniis imponit silentium et contentionis nodum explicat emergentem Exinde ad notitiam universorum volumus pervenire quod Herruh de villa Chuntey accedens ad nostram presentiam corporaliter confessus est quod cum ipse heredum successione caruisset ecclesiam Beati Martini de monte Pannonie sibi adoptavit in heredem se et predium suum cui nomen Chuntey cum terra feneto silva piscina cum Danubio et alia piscina in Danubio existenti que vulgo Tona dicitur et cum aliis utilitatibus que omnia ipsum in prenominato predio contingunt eidem ecclesie offerendo perhenniter possidenda tamen quamdiu Herruh vixerit utilitates et fructus prefati predii percipiet et habebit sed post mortem ipsius ecclesia Beati Martini omnia supradicta iugiter possidebit E converso venerabilis pater Uryas abbas et universus ecclesie Beati Martini conventus tributa de foro et de portu in Budrug que ecclesia Sancti Martini percipere consuevit cum stagno et piscatoribus in Chuntey existentibus commiserunt eidem Herruh ad procurandum dantes predictam possessionem in manus ipsius ut utilitates et fructus percipiat ipsius possessionis et ecclesie supradicte sicut divina sibi inspiraverit gratia de predictis provideat et disponat Ut igitur series prenarrate donationis firma et inconcussa perseveret ad petitionem tam predicti Herreh quam etiam abbatis et conventus ecclesie antedicte condescendentes ipsam donationem presentis scripti patrocinio et sigilli nostri munimine duximus perhempnandam Iona cantore Thoma custode Iohanne decano [] existentibus Actum anno Domini MCCXL