Charter Document - 04230172
Charter Number: | 04230172 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos capitulum Vesprimiensis ecclesie significamus universis presens scriptum inspecturis quod recepimus litteras comitis Donati de Bochon sub tali forma [] Inspeximus etiam nos predictum capitulum ecclesie Vesprimiensis litteras predictas domini regis Bele predicto comiti transmissas super assignatione premisse terre capelle iam dicti cuius tenor talis est [] quod dominus rex Bela sepefatus precipiebat comiti Bochoniensi ut secundum tenorem litterarum regis Andree patris sui duplici sigillo eiusdem sigillatarum terram capelle Sancte Crucis assignare curaret comes Bochoniensis Sed quia predictus comes sicut nobis asseruit autenticum sigillum tunc temporis non habebat preter sigillum annuli sui in cuius karactere continebatur signum Donati a nobis petiit cum omni instantia ut presentes litteras quas sigillo annuli sui solummodo sigillavit sigillo capituli nostri ad maiorem cautelam sigillaremus Unde ad declarandam rei veritatem presentem paginam sigilli nostri munimine roboravimus Datum nichilominus anno Domini MCCXL
Markups
Names Markup:
Nos capitulum Vesprimiensis ecclesie significamus universis presens scriptum inspecturis quod recepimus litteras comitis Donati de Bochon sub tali forma []embed Inspeximus etiam nos predictum capitulum ecclesie Vesprimiensis litteras predictas domini regis Bele predicto comiti transmissas super assignatione premisse terre capelle iam dicti cuius tenor talis est [] quod dominus rex Bela sepefatus precipiebat comiti Bochoniensi ut secundum tenorem litterarum regis Andree patris sui duplici sigillo eiusdem sigillatarum terram capelle Sancte Crucis assignare curaret comes Bochoniensis Sed quia predictus comes sicut nobis asseruit autenticum sigillum tunc temporis non habebat preter sigillum annuli sui in cuius karactere continebatur signum Donati a nobis petiit cum omni instantia ut presentes litteras quas sigillo annuli sui solummodo sigillavit sigillo capituli nostri ad maiorem cautelam sigillaremus Unde ad declarandam rei veritatem presentem paginam sigilli nostri munimine roboravimus Datum nichilominus anno Domini MCCXL