Charter Document - 04230171
Charter Number: | 04230171 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1239 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
B[ela] Dei gratia rex Ungarie universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Cum pacem quantum in nobis est cum omnibus habere debeamus et tenere precipue tamen debemus intendere ut intra regni nostri terminos pax et concordia conservetur et iurgiorum materia sopiatur Cum igitur inter Albensem ecclesiam et monasterium Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie super decimis in comitatu Simigiensi provenientibus quas abbas in prediis et villis ecclesie et canonicorum Albensium vendicabat et Albensis ecclesia se ab honere decimarum immunem diceret dudum fuisset exorta contentio fuit in arbitros super eodem facto pluries compromissum per quorum sententiam lis non potuit diffiniri quia eorum sententie fuit ab altera partium que se gravari sentiebat contradictum et demum negotium ad sedem apostolicam est deductum ubi lite diutius perdurante tandem causa in Ungariam est remissa ut amicabilis compositio si posset fieret que utrique parti complaceret Quia vero utriusque ecclesie patronatus ad nos pertinere dinoscitur eorum laboribus et expensis parcere cupientes mediatores extitimus pacis et concordie inter eos reformande et compositionis faciende et tandem divino auxilio de comuni consilio et assensu capituli Albensis ecclesie et decani cui ex speciali commissione sedis apostolice generalis aministratio Albensis ecclesie tam in spiritualibus quam in temporalibus est concessa de assensu etiam abbatis et conventus Sancti Martini composuimus inter eos in hunc modum quod cum Albenses canonici a suis populis decimas non exigant ad exportanda vina et alias res decimales sigillum eorum dari non debeat sed ad ea exportanda sigillum abbatis Sancti Martini sine pretio populis Albensis ecclesie concedatur ad sua vina propria exportanda fide tamen eorundem recepta quod vinum alienum et alias res decimales suo nomine non exportent preterea quod canonici vel populi seu servi eorum non recipiant segetes vel vina aliorum in horreis suis vel cellariis abbati decimas debentium ne sub eorum occasione decime abbati ab aliis debite occultentur item quod omnes clerici Albensis ecclesie qualiscumque conditionis sint exceptis hiis qui sedent in terris ipsorum Albensium non decimalibus decimales fiant item omnes possessiones Albensis ecclesie in comitatu Simigiensi constitute quas post tempus arbitrii a venerabilibus patribus Roberto tunc Wesprimiensi Gregorio Iauriensi Iacobo Nitriensi episcopis prolati acquisivit decimales fiant preter possessiones quas Cosmas episcopus in eodem comitatu eis dedit nos etiam eidem monasterio ut Albensem ecclesiam ab ipsius impetitione possemus liberare concessimus vicesimam decimarum nobis in comitatu Simigiensi provenientem capitulum vero Albensis ecclesie unanimiter et concorditer capellam de villa Bagat ad se libere pertinentem et ipsam villam Bagat cum aliis tribus villis foro et omnibus ad eandem villam Bagat pertinentibus monasterio Sancti Martini contulerunt eo iure possidenda quo ab antiquo ipsi possederunt Huic autem compositioni abbas et conventus Sancti Martini consenserunt ac omni liti iuri et actioni que in hoc facto habebant vel habere videbantur cesserunt et renunciaverunt tam ipsi quam Albense capitulum unanimiter promittentes se nunquam contra hanc formam compositionis processuros Si qua vero partium contra id temere veniret trecentas marcas argenti parti hanc compositionem observanti solvere teneretur Datum in Zolun tertio Idus Iunii