Charter Document - 04230166

Charter Document - 04230166


Charter Number: 04230166
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Dionisius Dei gratia palatinus et comes de Zounuk universis presens scriptum inspecturis salutem in auctore salutis Ordinatio proborum aut dispositio ratione commendabili diffinita ne processu temporum dissolvi possit in aliud per audaciam iniquorum sed ut eodem statu duret et observetur in posterum quo prius locata fuerat equitati consentaneum est ut scripti sanciatur patrocinio Ad presentium ideo notitiam et posterorum presentium volumus pervenire litterarum testimonio quod cum magna ac multa controversia fuisset inter Albensem ecclesiam ex una parte et abbatem Uriam conventumque eiusdem ecclesie Sancti Martini super decimis ex altera denique sue contentionis altercatio licet per multos fuisset examinata processus ad ultimum tamen totalis discordia partium sopita fuit et approbabili ratione temperata et villa Bagat cum tribus villis secundum quod in litteris partium pactualibus plenius continetur monasterio Sancti Martini fuit statuta Sed populi dicti cum dura cervice contra sui prelati statuta sepius recalcitras sunt iussa sui domini et eorum servitia contemnendo Idem abbas et conventus compulsi sunt domino regi et nobis conqueri de ipsis et cum dominus rex inter omnes alias causas ecclesie Sancti Martini predictam causam villanorum speciali nostro commisisset iudicio terminandam abbate et fratribus eius populisque de Bagath coram nobis constitutis licet ipsi populi pristina sua servitia que ecclesie Albensi exibere solebant repeterent se velle exibere abbate tamen et populis benivole consentientibus nostrisque assessoribus hoc idem approbantibus statum et servitia simul et libertatem eorundem populorum auctoritate domini regis in hunc modum ordinavimus ut annuatim pro tributo terre solvant suo abbati sex marcas et iustas decimas de omnibus rebus sicut omnes alii Simigienses quod etiam dominus abbas neminem possit mittere de villanis dictis pro legationibus sue ecclesie nisi forte propria causa eis accidente ire teneantur de ecclesia autem Sancti Henrici ville eiusdem dictus abbas habet et omnes sui successores habebunt sicut volunt ordinandi facultatem et de foro similiter et si aliquem ex eisdem populis sine herede decedere contigerit etiam fratres aut proximos habuerit tam terra quam alie res in manus eorum debeant devenire si autem nec fratrem nec proximos habuerit et filiam habuerit quarta pars pecunie sue excepta terra sibi debeat provenire statuimus etiam et ordinavimus ut iidem populi in renovatione abbatis debeant dare bovem dimidiam marcam valentem et in renovatione sui comitis unum fertonem teneantur etiam dominum abbatem semel in anno recipere et delicias eidem ac suis prout poterunt honestius exibere Et ne populi dicti contra debitum preordinatum spontanea voluntate susceptum contraire possint nec abbas dictus supra id eos queat aggravare ad perpetuam rei memoriam presentes concessimus litteras sigillo nostro roboratas Datum anno Domini millesimo ducentesimo nono