Charter Document - 04230165

Charter Document - 04230165


Charter Number: 04230165
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Andreas filius Seraphin aule regie iudex et comes de Poson omnibus presentem paginam inspecturis salutem in eo qui salus omnium Evanescunt cum tempore que geruntur sub tempore nisi a voce testium et a litterarum sumpmant testimonio firmamentum Proinde notum sit tam presentibus quam posteris quod homo quidam Pous nomine de villa Torian multociens ad nostram citatus presentiam impetebatur a iobagionibus castri Posoniensis putatus fore castrensis et castro Posoniensi civilium servitio pertinere quod etiam nos quia a multis nobis relatum fuerat credebamus quod dictus Pous castrensis fuerit et se subtraxerit suam spernendo libertatem et licet diu de eodem inquisitionem fecerimus utrum idem castro pertineat an non tandem ex veritate cognovimus quod nunquam castrensis fuerit nec in aliquo castri servitio constitutus Unde visum est nobis quod sicut eundem liberum a servitio castri reperimus ita ipsum ab impetitione tam nostra quam nostrorum successorum censuimus fieri expeditum In cuius rei testimonium concessimus presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas Datum anno dominice incarnationis millesimo CCXXX nono