Charter Document - 04230164
Charter Number: | 04230164 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appeal |
Date: | 1239 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
[] domino Strigoniensi archiepiscopo Vesprimiensi episcopo et abbati de [] quod in Medio Quadragesime dictus episcopus probare tenebatur ea que [] procurator eiusdem episcopi Calenda videlicet Albensis archidiaconus [] congregatione Strigonii palatio archiepiscopali presentibus M [] archidiacono [] et aliis multis ipsis domino archiepiscopo litteras [] [tenor talis] est [] Post exhibitionem predictarum litterarum cedulam in publico perlegit talem [in tenorem] Cause autem suspicionis sunt iste Vos domine archiepiscope non potestis esse iudex in causa domini nostri episcopi Wesprimiensis cum vos suspectos habet per capitulum vestrum cui vos non modicum favetis detinet decimas suas de monte Strigonii super quibus questio mota est et pendet etiam iudicibus delegatis item quia usurpavistis vobis ecclesiam Sancti Lazari et Sancte Marie de causa [] item quia enervatis iurisdictionem domini nostri per monasterium quod fundare suscepitis in Ratolt item quia multum favetis monasterio de Bel et subtrahere intenditis sibi iure ordinarie iurisdictionis quam habet in villis et ecclesiis fundatis per ipsum abbatem in sua diocesi utpote quas idem episcopus consecravit Et super hiis eligo arbitrum magistrum Lucam prepositum Lauriensem et peto terminum [] ad arbitros secundam feriam octavarum Pentecostes Et si hanc recusationem nolletis admittere appello et iterum appello et appellationes peto ad dominum papam Quibus auditis et intellectis sepe dictus dominus archiepiscopus dicebat eidem procuratori se velle deliberationem novam appellationi sue [] differre deberet an non qui etiam [] super hoc in consilio resideret Dictus procurator post ammonitionem memorati domini archiepiscopi non expectando aliquam interlocutoriam contumaciter recessit Die vero proxima sequenti Salamon monacus et sindicus monasterii de Bel in scriptis allegationem suam exhibuit domino archiepiscopo sedenti pro tribunali in publica audientia Quarum tenor talis est [] Cum dominus Wesprimiensis episcopus intenderet progredi fines auctoritatis sue et excedere terminos sue iurisdictionis mittendo saltem in messem alienam ut meteret ea que non seminavit ponens nichilominus celum os suum [intendens se esse domi]num monasterii de Bel cum non sit veniens contra privilegium sanctissimi [regis] [] excommunicatam denunctiasset villam Ocol que per privilegium predicti sancti est ab omnium iurisdictione episcoporum exempta coram vobis venerabile pater domine archiepiscope fuit ex parte monasterii petitum ut dominus episcopus doceret de iure suo utrum auctoritate ordinaria an delegata seu etiam subdelegata huiusmodi attemptare presumeret et cum fuisset ei dies tunc proximo sequens festum Beati Andree apostoli a vobis pro termino iniunctus verum cum idem episcopus mittendo procuratorem respondendo et producendo quedam instrumenta in facto premisso et parendo interlocutorie usque et infra tempus legitimum non appellando ab ea iurisdictionem vestram acceptasset in hac parte et esse nullam causam suspicionis allegasset ymo cum in illo termino licet instrumenta produxisset non tamen potuisset aliquam iurisdictionem super villam predictam sibi attributam probare et fuisset condempnatus nobis in expensis legitimis et ipse procurator ad solvendas ipsas expensas et producenda instrumenta a vobis presens terminum postulasset secundum quod constat peracta et a festo Sancti Andree usque ad mediam quadragesimam non appellando consenserit nec videns sepe dictus episcopus quia defecit in salutari suo non posse se probare id quod intendebat divertit se ad subterfugia ut a vobis malitiose vocem frivole appellationis emitteret cum eius appellatio sit inepta et non legitima careat sensu et penitus contradicat rationi ymo sit ridiculum non ex aliquibus gravaminibus a vobis sibi in hoc facto illatis sed ex quibusdam fictis suspicionibus indendat declinare iudicium vestrum non in fine quas exceptiones gratia declinatoria iudicii verum ante litis exordium debuisset proponere et maxime [cum] non de novo [] in medio litis vel in fine sed ante litem inceptam huiusmodi suspiciones secundum tenorem appellationis sue dinoscatur contra vos concepisse cum etiam ut dixinius a nulla interlocutoria vestra appellaverit Quod iam transierit in rem iudicatam huiusmodi appellationi non deferatis Unde petit pars
Markups
Names Markup:
[] domino Strigoniensi archiepiscopo Vesprimiensi episcopo et abbati de [] quod in Medio Quadragesime dictus episcopus probare tenebatur ea que [] procurator eiusdem episcopi Calenda videlicet Albensis archidiaconus [] congregatione Strigonii palatio archiepiscopali presentibus M [] archidiacono [] et aliis multis ipsis domino archiepiscopo litteras [] [tenor talis] est []embed Post exhibitionem predictarum litterarum cedulam in publico perlegit talem [in tenorem] Cause autem suspicionis sunt iste Vos domine archiepiscope non potestis esse iudex in causa domini nostri episcopi Wesprimiensis cum vos suspectos habet per capitulum vestrum cui vos non modicum favetis detinet decimas suas de monte Strigonii super quibus questio mota est et pendet etiam iudicibus delegatis item quia usurpavistis vobis ecclesiam Sancti Lazari et Sancte Marie de causa [] item quia enervatis iurisdictionem domini nostri per monasterium quod fundare suscepitis in Ratolt item quia multum favetis monasterio de Bel et subtrahere intenditis sibi iure ordinarie iurisdictionis quam habet in villis et ecclesiis fundatis per ipsum abbatem in sua diocesi utpote quas idem episcopus consecravit Et super hiis eligo arbitrum magistrum Lucam prepositum Lauriensem et peto terminum [] ad arbitros secundam feriam octavarum Pentecostes Et si hanc recusationem nolletis admittere appello et iterum appello et appellationes peto ad dominum papam Quibus auditis et intellectis sepe dictus dominus archiepiscopus dicebat eidem procuratori se velle deliberationem novam appellationi sue [] differre deberet an non qui etiam [] super hoc in consilio resideret Dictus procurator post ammonitionem memorati domini archiepiscopi non expectando aliquam interlocutoriam contumaciter recessit Die vero proxima sequenti Salamon monacus et sindicus monasterii de Bel in scriptis allegationem suam exhibuit domino archiepiscopo sedenti pro tribunali in publica audientia Quarum tenor talis est []embed Cum dominus Wesprimiensis episcopus intenderet progredi fines auctoritatis sue et excedere terminos sue iurisdictionis mittendo saltem in messem alienam ut meteret ea que non seminavit ponens nichilominus celum os suum [intendens se esse domi]num monasterii de Bel cum non sit veniens contra privilegium sanctissimi [regis] [] excommunicatam denunctiasset villam Ocol que per privilegium predicti sancti est ab omnium iurisdictione episcoporum exempta coram vobis venerabile pater domine archiepiscope fuit ex parte monasterii petitum ut dominus episcopus doceret de iure suo utrum auctoritate ordinaria an delegata seu etiam subdelegata huiusmodi attemptare presumeret et cum fuisset ei dies tunc proximo sequens festum Beati Andree apostoli a vobis pro termino iniunctus verum cum idem episcopus mittendo procuratorem respondendo et producendo quedam instrumenta in facto premisso et parendo interlocutorie usque et infra tempus legitimum non appellando ab ea iurisdictionem vestram acceptasset in hac parte et esse nullam causam suspicionis allegasset ymo cum in illo termino licet instrumenta produxisset non tamen potuisset aliquam iurisdictionem super villam predictam sibi attributam probare et fuisset condempnatus nobis in expensis legitimis et ipse procurator ad solvendas ipsas expensas et producenda instrumenta a vobis presens terminum postulasset secundum quod constat peracta et a festo Sancti Andree usque ad mediam quadragesimam non appellando consenserit nec videns sepe dictus episcopus quia defecit in salutari suo non posse se probare id quod intendebat divertit se ad subterfugia ut a vobis malitiose vocem frivole appellationis emitteret cum eius appellatio sit inepta et non legitima careat sensu et penitus contradicat rationi ymo sit ridiculum non ex aliquibus gravaminibus a vobis sibi in hoc facto illatis sed ex quibusdam fictis suspicionibus indendat declinare iudicium vestrum non in fine quas exceptiones gratia declinatoria iudicii verum ante litis exordium debuisset proponere et maxime [cum] non de novo [] in medio litis vel in fine sed ante litem inceptam huiusmodi suspiciones secundum tenorem appellationis sue dinoscatur contra vos concepisse cum etiam ut dixinius a nulla interlocutoria vestra appellaverit Quod iam transierit in rem iudicatam huiusmodi appellationi non deferatis Unde petit pars