Charter Document - 04230163
Charter Number: | 04230163 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Dionisius Dei gratia palatinus et comes de Zounuk omnibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis auctore Universorum notitie tenore presentium duximus significandum quod Uros abbas Sancti Martini de Pannonia ad nos accedens hominem sibi ad separandam terram suam et silvam in villa Kayar existentes a populis eiusdem ville postulavit Quo accepto cum ad ipsam terram disiungendam ventum fuisset homines dicte ville sicut nobis postmodum est relatum prohibuerunt Qui cum citati fuissent contra dictum responderunt abbatem in hunc modum quod nichil partis in terra vel silva haberet preter terram qua Pouka clericus et sui residebant cognati quos dicebant dictum abbatem sub nomine iuris sue ecclesie detinere Abbas vero et fratres sui Poukam et fratrem suum nomine Pous et suos cognatos Geruasium Michaelem et Laurentium libertinos sue ecclesie instanter asserebant Pouka vero et sui cognati se liberos et propria voluntate cum sua terra quinquaginta scilicet iugerum monasterio antedicto se subdidisse affirmabant Nos igitur auditis tam abbatis quam Pouce et suorum cognatorum allegationibus utrique parti ad suam probandam assertionem testes producendi terminum assignavimus Abbas igitur et fratres Poukam et suos cognatos a quadam domina nomine Chequend testamento eiusdem domine quod in camera Lauriensis ecclesie fuerat depositum et nobis exhibitum et aliorum quam plurium testimonio libertinos eidem monasterio condonatos comprobavit Pouka etiam et sui cognati testibus quibus potuerunt se liberos fuisse probaverunt Nos ergo auditis responsionibus testium partium utrarumque licet testimonium abbatis esset acceptabilius et ipsa causa per hoc terminari potuisset propter maiorem tamen cautelam et iustitiam habundantiorem de testibus abbatis tres homines Apa comitem Ipolitum de Sar et conventum de Beel et ipsum abbatem iudicavimus prestare sacramentum terminum assignantes Sed quia inter ipsius cause devolutionem et populi de villa Kayar prefata preter Ipolitum et suos cognatos sicut nobis postmodum constitit mancipia ipsius abbatis et servos ibidem existentes sicut abbas et fratres dicebant destruxerant faciendo eidem dampnum quinquaginta et sex marcarum et ipsis populis se fecisse negantibus dominus abbas et fratres contra eos evidentissime conprobassent iudicaveramus ut de testibus domini abbatis quot homines intelligeremus prestarent sacramentum vel pugiles congressos adducerent ad pugnandum et cum populi hesitarent quale de duobus eligerent iudiciis petierunt a nobis ad consilium inter se accipiendum quorum acquievimus petitioni Sed antequam ad nos redirent ad iudicium quid vellent eligendum tam abbas quam hiidem populi a nobis se componi petierunt qui licentia et permissione a nobis obtenta rursus eisdem coram nobis constitutis sicut compositores retulerunt populi cuiuscumque conditionis in villa prefata preter Ipolitum et suos cognatos existentes super dampno premisso tamquam rei coram nobis supplicaverunt terramque fimosam cum funiculo decem ulnarum numero nonaginta sex ubi contineri dicuntur centum quadraginta iugera et silvam quiete et pacifice sicut prius possidebant omni cessante reliquerunt contradictione Pouka etiam et sui cognati se recognoscentes in eodem termino quo abbas cum suis iurare debebat testibus contra ipsos ad genua abbatis et fratrum ibi existentium ut rei prociderunt de offensa simul et contumacia veniam flebiliter postulantes et ut nichil pene pro huiusmodi presumptione et elatione quam commiserant eis inferretur Quorum abbas et fratres moti precibus nostra etiam pro eis interveniente petitione misericorditer condescendit de commissis indulgentiam faciendo et ut servitiis et libertate quibus prius ecclesie tenebantur fierent obnoxii Nos itaque ut iudex cum iustitia abbatis et fratrum secundum modum patuisset pretaxata tam terram quam silvam et libertinos antedictos eorumque heredes per nostrum pristaldum comitem Dionisium de Toh monasterio sepe dicto statui fecimus perpetuo et quiete possidenda Et ut ista firma et illibata in perpetuum possint permanere presentibus litteris fecimus interponi sigilli nostri patrocinio roborantes Datum Laurini anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono