Charter Document - 04230160
Charter Number: | 04230160 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1238 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Dionisius Dei gratia palatinus et comes de Zounuk universis presens scriptum inspecturis salutem in Domino Posterorum calumpnie protervia modernorum legitime ordinata non veretur a vero institutionis tramite subvertere si litterarum studeatur ordinatio facti cuiuslibet vivaci roborari testimonio Sciant ideo tam presentes quam futuri quod cum abbas Sancti Martini et fratres eiusdem citassent abbatem Sancti Egidii de Simigio coram nobis requisierunt ab abbate terram quinque mansionibus hominum suorum in villa Faiz commorantibus Sed econverso dictus abbas Sancti Egidii asseruit illas quinque mansiones ibi terram nullam in eorum proprietatem habere ibi tamen in villa Faiz esse easdem quinque mansiones ecclesie Sancti Martini pertinentes non negavit et quod ibi terram non haberent Ipse idem abbas Sancti Egidii super hoc privilegium habere asseruit cui terminum prorogavimus privilegium suum statuendi Et dum statuisset inspeximus et perlegi fecimus in quibus expresse contineri cognovimus quod quinque mansiones hominum predicte terram per se non haberent sed ex proprio labore manuum suarum degerent Verumtamen licet diu fuisset in nostra presentia ipsarum partium invicem altercatio in eodem termino tamen assidentibus nobis magistro Stephano preposito de Tytyl et aule regie cancellario ceterisque probis pluribus consentientibus decrevimus eisdem assessoribus approbantibus quod predicte quinque mansiones hominum ecclesie Sancti Martini vivere possent et degere in fructibus terre et de ipsa terra sicut alii populi abbatis predicti de Simigio terram tamen per se separatim sub metis nullam possent obtinere ita tamen quod preter quinque mansiones ibi plures non deberent augeri imo si numerum quinque mansionum excellere viderentur removeri deberent et transferri ab inde et sole quinque mansiones commorari Si autem morte fierent occupate et deficerent non plures preter quinque mansiones illuc possent adduci et collocari in ipsa villa per abbatem Sancti Martini Ut igitur huius rei ordinatio legitima facta nobilium ac discretorum sententia pluri obtineat perpetue presentes litteras sigillo nostro cum pendenti roborari