Charter Document - 04230157
Charter Number: | 04230157 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1238 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos L[adislaus] comes Symigiensis notificamus omnibus presentes literas inspecturis quod U[rias] abbas monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie presentavit nobis literas illustrissimi B[ele] regis et D[ionisii] palatini et comitis de Counuc quibus precipiebatur ut decimas abbatis et fratrum Symigiensium et populorum eorumdem et quorumdam villarum quas D[ionisius] palatinus et comes de Counuc auctoritate domini regis iuris ordine servato predicto abbati Sancti Martini decimas solvere adiudicavit quas videlicet episcopus Vesprimiensis in nostro comitatu iniuste decimabat nostro adiutorio exigi faceremus et omnium aliorum sed quia ipsas literas retinuimus nobis placuit ad petitionem sepedicti abbatis Sancti Martini earumdem exemplaria sub nostro sigillo ad memoriam conservari Tenor igitur earum talis est [] Tenor literarum palatini talis est []
Markups
Names Markup:
Nos L[adislaus] comes Symigiensis notificamus omnibus presentes literas inspecturis quod U[rias] abbas monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie presentavit nobis literas illustrissimi B[ele] regis et D[ionisii] palatini et comitis de Counuc quibus precipiebatur ut decimas abbatis et fratrum Symigiensium et populorum eorumdem et quorumdam villarum quas D[ionisius] palatinus et comes de Counuc auctoritate domini regis iuris ordine servato predicto abbati Sancti Martini decimas solvere adiudicavit quas videlicet episcopus Vesprimiensis in nostro comitatu iniuste decimabat nostro adiutorio exigi faceremus et omnium aliorum sed quia ipsas literas retinuimus nobis placuit ad petitionem sepedicti abbatis Sancti Martini earumdem exemplaria sub nostro sigillo ad memoriam conservari Tenor igitur earum talis est []embed Tenor literarum palatini talis est []embed