Charter Document - 04230155
Charter Number: | 04230155 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bela Dei gratia rex Hungarie universis presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari Ad universorum tam modernorum quam posterorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod cum regni regimine ad nos divina gratia per successionem paternam devoluto perpetuitate et illicitas donationes revocaremus Deum tamen creatorem omnium habentes pre oculis ob remissionem peccatorum nostrorum ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie quandam terram agasonum nostrorum sitam iuxta fluvium Sar modicam vix ad sexaginta iugera sufficientem cum aqua et feneto cum terra ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie communem ecclesie prefate cuius patronatus ad nos pertinere nullo medio dinoscitur secundum quod pie memorie pater noster contulerat misericorditer reliquimus iure perpetuo possidendam Preterea ob remissionem peccatorum nostrorum terram in villa Wycha ad usum duorum aratrorum prope capellam Sancti Iacobi de Heremo ad sustentationem fratrum in eadem capella commorantium aliis quam pluribus revocatis secundum quod idem pater noster donaverat eidem ecclesie Sancti Martini in perpetuum confirmamus Ut igitur huius nostre confirmationis beneficium perpetue stabilitatis robur obtineat presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum anno gratie MCCXXXVII quarto Kalendas Novembris regni autem nostri anno tertio