Charter Document - 04230154

Charter Document - 04230154


Charter Number: 04230154
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Bela Dei gratia rex Ungarie universis presentem paginam inspecturis salutem in vero Salutari Quia ea que iuste et legitime ordine iudiciario diffinita noscuntur perpetue firmitatis robur debent optinere sententiam quam per dilectum et fidelem nostrum D[ionisium] comitem palatinum in causa que vertebatur inter abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex una parte et abbatem Sancti Demetrii de Sirmia ex altera suarum testimonio litterarum latam esse perpendimus presenti pagine fecimus annotari sub hac forma [] Nos itaque processum ac sententiam palatini suprascriptam sicut legitime est lata ratam habentes et firmam presentibus eam litteris in perpetuam rei firmitatem duximus confirmandam ac duplicis sigilli nostri munimine perhempniter roborandam Datum in Sag anno gratie MCCXXXVII secundo Nonas Decembris regni autem nostri anno tertio

Markups

Names Markup:



Bela Dei gratia rex Ungarie universis presentem paginam inspecturis salutem in vero Salutari Quia ea que iuste et legitime ordine iudiciario diffinita noscuntur perpetue firmitatis robur debent optinere sententiam quam per dilectum et fidelem nostrum D[ionisium] comitem palatinum in causa que vertebatur inter abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex una parte et abbatem Sancti Demetrii de Sirmia ex altera suarum testimonio litterarum latam esse perpendimus presenti pagine fecimus annotari sub hac forma []embed Nos itaque processum ac sententiam palatini suprascriptam sicut legitime est lata ratam habentes et firmam presentibus eam litteris in perpetuam rei firmitatem duximus confirmandam ac duplicis sigilli nostri munimine perhempniter roborandam Datum in Sag anno gratie MCCXXXVII secundo Nonas Decembris regni autem nostri anno tertio