Charter Document - 04230152

Charter Document - 04230152


Charter Number: 04230152
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Unicus clericus [filius] Arpas de villa Keurushig recolens novissima mea et cognoscens quod decor huius mundi fugit velud umbra et nunquam in eodem statu permanet sed sola illa que ad divinum locum augmentandum conferuntur inmutabilia apud Deum reserventur universitati vestre tenore presentium duxi significandum quod portionem quandam in villa Keurushig ubi domus mea fundata est ad duo iugera iure emptitio ab antiquo a me possessa contingebat ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie contuli sub testimonio domini Iacobi archidiaconi Simigiensis et Zabani curialis comitis Simigiensis et quam aliorum plurium illi patrie personarum in perpetuum possidendam tali tamen conditione quod quoadusque viverem in eadem permanerem sine alicuius contradictione vel calumpnia aliqua interveniente Nos enim I[acobus] archidiaconus predicte parrochie ad rogatum predicti clerici donationi predicte sigillum nostrum imponi fecimus et postmodum in argumentum fidei iussimus conservari Datum anno ab incarnatione Domini MCCXXX septimo Quia Kete venditor terre predicte confessus fuit coram nobis illa duo iugera terrarum eidem U[nico] clerico libere vendidisse