Charter Document - 04230149

Charter Document - 04230149


Charter Number: 04230149
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1237
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Egregio et discretissimo D[ionisio] Dei gratia et regis palatino et comiti de Scounuc abbates humiles de monasteriis scilicet de Mortinus de Durusma et de Kinisa de Chasar et Salomon et nobiles de genere Hunta scilicet Kese Olup cum suis cognatis et alii plures nobiles de eadem provincia salutem cum debita reverentia et fideli Significamus discretioni vestre quod cum essemus congregati ad mandatum vestrum vocati per pristaldum vestrum P de genere Rusd maxime ad [benedictionem] cimiterii que facta fuit per abbates nominatos auctoritate domini Colocensis archiepiscopi dictus P pristaldus vester presentaverit litteras vestras presente abbate U[ria] Sancti Martini in quibus precipiebatis ut partes scilicet abbatis Sancti Martini et abbatis Sancti Demetrii populi circuirent una nobiscum terras eorum ex utraque parte Thicie et ipsam Thiciam sicut fluit infra terras S[ancti] M[artini] In festo Sancti Demetrii expectando eosdem usque post meridiem altera pars scilicet populi S[ancti] D[emetrii] non venerunt sed miserunt nuncium qui dicebat ex parte abbatis [] et populi quod non venirent nec mitterent aliquos qui circuirent ideo quod terra ex parte meridionali que est arabilis erat metata et nullam contrarietatem inde haberent sed ex parte sua orientali unde est arundinosa in arundineto nullam partem haberet ecclesia Sancti Martini preter lacum magnam que vocatur Myruch que esset ecclesie Sancti Martini et in hoc non contradicerent et adiecere quod si vellent pacem habere tunc eis populi S[ancti] M[artini] dimitterent eas [in piscatura] piscari aliter non sicut nec prius dimiserunt Et hec annuntiamus vobis per scripta nostra [presentia et quia consueta universi] sigilla nostra non habemus sigillari fecimus sigillis abbatum [et significavimus quod audivimus ab iis] hominibus quos mittebamus pro piscibus emendis et a tota patria [que est in eodem territorio accepimus quod in] Thicia que fluit in terra terras abbatis S[ancti] M[artini] plusquam trecentos sicut audivi[mus] gressus ibidem piscari dimittebant sicut et ipsi confessi sunt quod si pacem vellent habere iterum de novo dimitterent