Charter Document - 04230147

Charter Document - 04230147


Charter Number: 04230147
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Bela Dei gratia Hungarie Dalmatie Croatie Rame Seruie Galitie Lodomerieque rex in perpetuum Urias abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie a nobis devote petiit et instanter ut privilegia que ab antecessoribus nostris regibus Hungarie a tempore sancti regis Stephani habuit transcribi faceremus et eorum exemplaria nostri sigilli carectere muniremus quia cum frequenter ad diversa trahantur iudicia periculosum existeret propter viarum discrimina in quibuscumque iudiciis principale privilegium exhibere Nos igitur ipsius iustis precibus grato concurrentes assensu privilegium beate memorie Sancti Ladizlai regis per fidelem cancellarium nostrum Mathiam prepositum inspici fecimus et sigilli nostri munimine insigniri cuius tenor talis est [] Ex eo autem quod presenti pagine sigillum nostrum imponi fecimus nolumus ut eidem monasterio aliquid novi iuris acquiratur sed ut antiquum ius si quod habuit conservetur Actum anno Verbi incarnati millesimo CCXXXVI sexto Nonas Martii

Markups

Names Markup:



In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Bela Dei gratia Hungarie Dalmatie Croatie Rame Seruie Galitie Lodomerieque rex in perpetuum Urias abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie a nobis devote petiit et instanter ut privilegia que ab antecessoribus nostris regibus Hungarie a tempore sancti regis Stephani habuit transcribi faceremus et eorum exemplaria nostri sigilli carectere muniremus quia cum frequenter ad diversa trahantur iudicia periculosum existeret propter viarum discrimina in quibuscumque iudiciis principale privilegium exhibere Nos igitur ipsius iustis precibus grato concurrentes assensu privilegium beate memorie Sancti Ladizlai regis per fidelem cancellarium nostrum Mathiam prepositum inspici fecimus et sigilli nostri munimine insigniri cuius tenor talis est []embed Ex eo autem quod presenti pagine sigillum nostrum imponi fecimus nolumus ut eidem monasterio aliquid novi iuris acquiratur sed ut antiquum ius si quod habuit conservetur Actum anno Verbi incarnati millesimo CCXXXVI sexto Nonas Martii