Charter Document - 04230145
Charter Number: | 04230145 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Dionisius Dei gratia palatinus et comes Bychoriensis universis presens scriptum inspecturis salutem in Domino Universorum notitie volumus clarescere quod cum Andreas filius Ethey et Petur filius Seraphini convenissent [] abbatem Sancti Martini in nostra presentia super quoddam predio nomine Petent asserentes quod iddem predium memoratus abbas occupasset iniuste prefatus abbas sepe dictum predium probavit testimonio multorum instrumentorum quod ipsum predium sibi fuisset astrictum per iudicium quatuor palatinorum scilicet Pothonis Banconis Iule et Nicolai atque per instrumenta suprascripta quorum pristaldos exprimebat nominatim Igitur nos cum interrogassemus prefatos A[ndream] et P[etur] utrum vellent ipsa instrumenta falsificare necne iidem nullo modo presumpserunt ipsis instrumentis contraire Unde nos prelibatum predium supra scripto abbati adiudicavimus perpetuo possidendum nisi forte procedat ex voluntate sua quod ipsum predium velit venumdare vel restituere eis pro summa pecunie in supradictis instrumentis expressa In cuius rei testimonium presentes litteras nostro sigillo munitas concessimus Datum Bude anno Domini MCCXXXVI