Charter Document - 04230135

Charter Document - 04230135


Charter Number: 04230135
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1235
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio nobili viro Colomanno duci Sclauonie salutem et apostolicam benedictionem Significantibus dilectis filiis [] abbate et conventu monasterii Sancti Martini de Pannonia intelleximus et miramur quod cum te deceat sicut virum catholicum et devotum loca religiosa diligere ac in sua iustitia confovere tu quasdam decimas in comitatu Simigiensi pertinentes ad ipsos eis minus iuste subtractas tuis usibus applicasti in enorme ipsius monasterii detrimentum Quia vero id infame ac salutis tue noscitur dispendium redundare nos retrahere te a noxiis et ad salutaria dirigere cupientes nobilitatem tuam monemus per apostolica tibi scripta mandantes quatinus decimas ipsas pro divina reverentia tueque salutis obtentu monasterio restituas memorato et alias illud habeas propensius commendatum ita quod Dominum tibi reddas inde placatum et tua providentia debeat commendari Datum Perusii Nonis Martii pontificatus nostri anno octavo