Charter Document - 04230133
Charter Number: | 04230133 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1234 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Reverendis in Christo patribus U[grino] Dei gratia archiepiscopo Colochensi et suis suffraganeis nec non et aliarum ecclesiarum prelatis I[acobus] divina miseratione episcopus Nitriensis et magister S[aulus] archidiaconus eiusdem loci reverentiam tam debitam quam devotam cum orationum suffragiis Vestra noverit paternitas litteras domini legati I[acobi] electi Prenestini recepisse sub hac forma [] Cum igitur nobis constiterit evidenter quod nobilis vir Fabianus memoratus nondum plene restituerit possessionem et quedam pertinentia ad ecclesiam Sancti Spiritus abbati et conventui supradictis utpote quia in pertinentiis predicte ecclesie et palatii cum uxore et familia sua contra suum iuramentum hactenus indebite commoratur et sic in sententiam excommunicationis latam inciderit ipso facto auctoritate qua fungimur ipsum excommunicatum denunciamus mandantes paternitati vestre ut ipsum excommunicatum evitetis et faciatis a vestris subditis arcius evitari ne censura ecclesiastica videatur omnino contempni
Markups
Names Markup:
Reverendis in Christo patribus U[grino] Dei gratia archiepiscopo Colochensi et suis suffraganeis nec non et aliarum ecclesiarum prelatis I[acobus] divina miseratione episcopus Nitriensis et magister S[aulus] archidiaconus eiusdem loci reverentiam tam debitam quam devotam cum orationum suffragiis Vestra noverit paternitas litteras domini legati I[acobi] electi Prenestini recepisse sub hac forma []embed Cum igitur nobis constiterit evidenter quod nobilis vir Fabianus memoratus nondum plene restituerit possessionem et quedam pertinentia ad ecclesiam Sancti Spiritus abbati et conventui supradictis utpote quia in pertinentiis predicte ecclesie et palatii cum uxore et familia sua contra suum iuramentum hactenus indebite commoratur et sic in sententiam excommunicationis latam inciderit ipso facto auctoritate qua fungimur ipsum excommunicatum denunciamus mandantes paternitati vestre ut ipsum excommunicatum evitetis et faciatis a vestris subditis arcius evitari ne censura ecclesiastica videatur omnino contempni